Sunday 16 February 2020


EPISTULA DĒ SOMNIŌ

Alexius Gemmae S.D.

  Ut facilius nōbīs exarāre epistulās et generātim verba solūta possīmus scrībere tibī hōc modō haud dēsinō nec intermittō cum fortasse mihī quam tibī grātius sit. Haec epistula nōn longa brevis vērō erit et melius tibī nārrāre somnium nūper āctum vult.

  
Summō in colle sōlitārius et meditābundus vagābar cum puellulam antīquitus vestem gerentem, flētū plēnam et sōlam convenīrem. Illa latīnā linguā vetere mē “
𐌉𐌏𐌖𐌀𐌀𐌕𐌏𐌏𐌃 𐌌𐌄𐌃 allocūta est quod “juvā mē” sibī velle statim intellēxī, cui nōn parvō nīsū mentis cōnstruēns prīsca verba, quae sānē colere amō neque ēloquī soleō, respondī “𐌒𐌖𐌄𐌉𐌔 𐌌𐌄𐌂𐌇𐌄𐌉 𐌄𐌔𐌔𐌉, 𐌐𐌀𐌖𐌓𐌏𐌋𐌀𐌀 𐌅𐌄𐌄𐌌𐌀𐌍𐌀𐌀?” Illa hīs verbīs pāstrīculam sē esse, perdidisse ovēs et viam errāre ignōtam explicāvit “𐌏𐌖𐌉𐌍𐌔 𐌒𐌀𐌀𐌍𐌔 𐌊𐌏𐌉𐌔𐌏𐌏 𐌐𐌄𐌓𐌃𐌄𐌃𐌀𐌉, 𐌐𐌀𐌀𐌋𐌀𐌀𐌏𐌏𐌓 𐌄𐌂𐌏𐌌, 𐌉𐌏𐌖𐌀𐌀𐌕𐌏𐌏𐌃 𐌌𐌄𐌃”. Tālia verba prōferēns semper, mīrum in modum sīcut studuī didicīque, accentum prīmā in syllabā pōnēbat dum tamen multās lacrimās fundit quā rē doluī mē illō mōmentō magis linguam quam dolōrem ejus cūrāre sed, sī melius animō intendō, quandōnam tanta occāsiō latīnae linguae cultōrī fautōrisque fierī potest ut ex ōre prīscō verba prīsca audiat? Lentē et maestē mihī appropinquābat eō agnōscere melius faciem potuī: caerulea oculīs, nigra capillīs, parva nāsō, lenticulāta genīs et īnfēlīcissima animō vidēbātur, tam tibī similis erat illa fēmella ut plānē junior Gemma esse posset. Hīs verbīs ōrābat nē eam relinquerem utque maniculam arriperem “𐌍𐌄 𐌌𐌄𐌃 𐌋𐌉𐌍𐌒𐌖𐌄𐌕𐌏𐌏𐌃, 𐌌𐌀𐌍𐌖𐌌 𐌌𐌄𐌀𐌌 𐌀𐌃𐌊𐌀𐌐𐌄𐌕𐌏𐌏𐌃” arcaicā fōrmā imperātīvā et negātīvā. Sīcut inter somnia cadere solet ex nihilō fortis sententia nāta est ut illa lingua latīna ipsa et persōnificāta esset cui dīxī mē minimē in eō ut eam relinquerem, splendōrem vītae meae, esse “𐌍𐌏𐌄𐌍𐌖𐌌 𐌕𐌄𐌃 𐌋𐌉𐌍𐌒𐌖𐌏𐌏, 𐌌𐌄𐌂𐌇𐌄𐌉 𐌋𐌏𐌖𐌗 𐌂𐌇𐌉𐌉𐌕𐌀𐌀𐌔 𐌄𐌔𐌔𐌉”. Ita mē locūtō, statim illa rīsit et, quae nōn meminisse valeō, multa verba prīsca et rudīmenta grammatica docuit.

  Cum hoc somnium tertiō diē post mea mala verba dē latīnitāte quōrum multum mē poenitet factum sit, persuāsum mihī absurdum est ipsam quoque latīnitātem audiisse haec et similiter ac tū tam doluisse ut venīret fōrmā tuā, amāsiae meae quae tam parva etiam fragilior vidēbātur, et substantiā doctrīnae carissimae noctū mē vīsum.

1 comment: