Sunday 16 February 2020


EPISTULA DĒ SOMNIŌ

Alexius Gemmae S.D.

  Ut facilius nōbīs exarāre epistulās et generātim verba solūta possīmus scrībere tibī hōc modō haud dēsinō nec intermittō cum fortasse mihī quam tibī grātius sit. Haec epistula nōn longa brevis vērō erit et melius tibī nārrāre somnium nūper āctum vult.

  
Summō in colle sōlitārius et meditābundus vagābar cum puellulam antīquitus vestem gerentem, flētū plēnam et sōlam convenīrem. Illa latīnā linguā vetere mē “
𐌉𐌏𐌖𐌀𐌀𐌕𐌏𐌏𐌃 𐌌𐌄𐌃 allocūta est quod “juvā mē” sibī velle statim intellēxī, cui nōn parvō nīsū mentis cōnstruēns prīsca verba, quae sānē colere amō neque ēloquī soleō, respondī “𐌒𐌖𐌄𐌉𐌔 𐌌𐌄𐌂𐌇𐌄𐌉 𐌄𐌔𐌔𐌉, 𐌐𐌀𐌖𐌓𐌏𐌋𐌀𐌀 𐌅𐌄𐌄𐌌𐌀𐌍𐌀𐌀?” Illa hīs verbīs pāstrīculam sē esse, perdidisse ovēs et viam errāre ignōtam explicāvit “𐌏𐌖𐌉𐌍𐌔 𐌒𐌀𐌀𐌍𐌔 𐌊𐌏𐌉𐌔𐌏𐌏 𐌐𐌄𐌓𐌃𐌄𐌃𐌀𐌉, 𐌐𐌀𐌀𐌋𐌀𐌀𐌏𐌏𐌓 𐌄𐌂𐌏𐌌, 𐌉𐌏𐌖𐌀𐌀𐌕𐌏𐌏𐌃 𐌌𐌄𐌃”. Tālia verba prōferēns semper, mīrum in modum sīcut studuī didicīque, accentum prīmā in syllabā pōnēbat dum tamen multās lacrimās fundit quā rē doluī mē illō mōmentō magis linguam quam dolōrem ejus cūrāre sed, sī melius animō intendō, quandōnam tanta occāsiō latīnae linguae cultōrī fautōrisque fierī potest ut ex ōre prīscō verba prīsca audiat? Lentē et maestē mihī appropinquābat eō agnōscere melius faciem potuī: caerulea oculīs, nigra capillīs, parva nāsō, lenticulāta genīs et īnfēlīcissima animō vidēbātur, tam tibī similis erat illa fēmella ut plānē junior Gemma esse posset. Hīs verbīs ōrābat nē eam relinquerem utque maniculam arriperem “𐌍𐌄 𐌌𐌄𐌃 𐌋𐌉𐌍𐌒𐌖𐌄𐌕𐌏𐌏𐌃, 𐌌𐌀𐌍𐌖𐌌 𐌌𐌄𐌀𐌌 𐌀𐌃𐌊𐌀𐌐𐌄𐌕𐌏𐌏𐌃” arcaicā fōrmā imperātīvā et negātīvā. Sīcut inter somnia cadere solet ex nihilō fortis sententia nāta est ut illa lingua latīna ipsa et persōnificāta esset cui dīxī mē minimē in eō ut eam relinquerem, splendōrem vītae meae, esse “𐌍𐌏𐌄𐌍𐌖𐌌 𐌕𐌄𐌃 𐌋𐌉𐌍𐌒𐌖𐌏𐌏, 𐌌𐌄𐌂𐌇𐌄𐌉 𐌋𐌏𐌖𐌗 𐌂𐌇𐌉𐌉𐌕𐌀𐌀𐌔 𐌄𐌔𐌔𐌉”. Ita mē locūtō, statim illa rīsit et, quae nōn meminisse valeō, multa verba prīsca et rudīmenta grammatica docuit.

  Cum hoc somnium tertiō diē post mea mala verba dē latīnitāte quōrum multum mē poenitet factum sit, persuāsum mihī absurdum est ipsam quoque latīnitātem audiisse haec et similiter ac tū tam doluisse ut venīret fōrmā tuā, amāsiae meae quae tam parva etiam fragilior vidēbātur, et substantiā doctrīnae carissimae noctū mē vīsum.



FĀBELLA HORRIFICA


“Vae illī fēminae maleficae… ēfficiet ut moriar…” trementer homō vagulus inter juccās nivātiānās, quae umbrās sceleticās ex lūmine astrōrum prōiciēbant, singultābat. Homō Josēphus vocābātur et tertius erat trium filiōrum, omnēs procul illīnc habitābant. Nivāta locus taediōsus ab omnibus eīs habēbātur: sabulō vel calidior vel frīgidior nē Josēphō quidem placēbat quī tamquam vōtō illīc vīvere pergēbat. Uxor eī erat nōmine Joānnula quae maximā vōce eum bibere nimium dēplōrābat. Quisnam hoc dolēret? Nēmō juxtim vīvēbat, nūllus homō in tredecim milliīs. Maximē clāmābant deinde, ēbriāmine cōnfectus Josēphus forās ambulātum in dēsertīs locīs exībat. Mōs erat ut tam longinquus fieret ut minimē prōspicere lūcem suam domesticam posset. “Fūfae illī malae fēminae, tōtum diem mūnere fungor...” inde cecidit obdormiitque in sabulōne siccō et stēllātissimum pālātum īnspiciēns sopōre magnō captus est. Post hōram experrectus iterum vix jam sē posse līneāmentum fenestrae, quod jam astrī parvī imāginem referēbat, domesticae discernere animadvertit sed quod mīrissimum vidēbātur altera lūx prōrsus tantadem ac lūx domūs ejus patēbat. “Quidam est? Nūlla domus illīc umquam fuit! Fortasse sunt hominēs domiraedā adsidentēs… Fortasse cervisiam sēcum commūnicandam mihī habent. Oportet vidēre” āmenter sēcum loquēbatur.

Joānnula incūranter parāre sē ad lectum coepit rogāns cūr talem hominem adamāsset, “fortis erat et juvenis. Sānē!” et aliquantum amārē rīsit. Faciem mundāvit aquā pauculā nē dēficeret diēbus proximīs et jacuit dēfessa in lectō.
Josēphus pergēbat īre. Domus neque domiraeda eī patēre coepit et nōn dissimilis ā ejus vidēbātur. “Nōn potest esse… nēmō umquam vīxit hīc! Nōn tam ēbrius sum. Hominēs novam domum cito cōnstruere diēbus superiōribus animadvertissem”. Et dum adambulat plūrēs similitūdinēs cum domū ejus patēbant. Mōtiraeda quoque ejusdem generis colōrisque locāta erat in antīcīs. Omnia prōrsus eadem eī patēbant.
Cum, jam plēnus stupōris, versātus ad ōstium esset vōculam sublīmem et mellifluam audīvit. “Amor, venī, janua patet, tē expectābam…”. “Merda, Joānnulae vōx est. Certē versum eundī errāvī et domum rediī…” sibī dīcebat ad animum reficiendum, “mē canem ēbrium!”. “Sed quandō illa tam dulcis fuit nī prīmīs annīs post mātrimōnium?” Mīrābātur. “Fortasse ēbriēvit et illa” respondit et iterum illa vōcula “venī, mī cāre!”. Aperuit jānuam, id est cōnātus est cum armilla jānuae altera in parte versārētur. Omnia inversa inveniēbātur. Domus speculātim dispōnēbātur et mēns Josēphī maximē ad īnsāniam lābēbātur. Vōcula uxōria incantāre illum miserum hominem pergēbat quī jam nūllō pāctō abīre valēbat.
Uxor nūda plānē in lābrō lātō et replētō aquā calidā suffluitābat et eī manū pōculum vīnulentum porrigēbat. “Vēnī, intrā”. “Quidam fit?” Josēpus clāmābat. “Intrā!” illa fortiter subiit. Ēgit et tāliter coiērunt quāliter jam decem annōs nōn accidēbat. Sed aliquid male vel pessimē sē habēbat, capillī Joānnulae clariōrēs et longiōrēs vidēbantur. Et dentēs… acūtissimī prōdībant. Tanta inquiētum reddēbant Josēphum.
Antequam coēperat sē tālia rogāre uxor ejus eum mordēre ferōciter et vī inhūmānā, cui nihil oppōnere prōdesset, tamquam lea famī tacta coepit. Collō tandem recīsō, aqua sanguinea facta est.

In domū vērā immō jam vēra uxor dormiēbat et laeta movēbātur. Māne experrēcta meminit sē somniāsse optimē coīre cum marītō suō… sed ille nōn aderat. In dēsertīs jacēbat sēmēsus. “Heu, quodnam animal eum ita dēturpāvit?!” seriffus dīxit.

Fortasse uxor prius quam dēcēret somnium relīquit et marītum suum. Relīquit alteram sē somniālem nesciōcui voluntātī daemoniacae. Fortasse…