Monday 13 August 2018

Plūrima scrīpsī, plūrima omittuntur.

LIBELLUS I

I

In caelō strūxī loculum tibi nūbibus albīs
concīnctum, būbō cūcubat atque volat
hanc circum nostram tūtam variamque latebram,
et noctū cantat stēlla polāris ibi.

II
Est perpulcher avō minimē fēcundus agellus
cui cōnstat dūrō terra rubrōque solō,
sed cupiit neglegēns ibi condere sēmina sulcīs
hortī pōmōrum parvula, cānus avus.
Nocte tamen nāsīs vulsērunt fortibus aprī
ignārae messis sēmina multa sata,
et dolor et rabies cordī vēnēre satōrī
sīc quadrīs vitreīs rēteque cīnxit eam
terram quam coluit. Post tempus contulit illūc
nōn multum mēmet quī puer āter eram;
portula mox patuit mōnstrāns bene mīllia multa
pāpiliōnum mī, vix relatēbat humus!
nōs tēxit volitāns variānsque colōribus unda,
nūllus frūctus erat: vīdit hoc aeger avus,
nōn hanc cūrāvit nebulam variōsque colōrēs;
nōn sēnsit sēsē vortice quippe rapī.

III

Errāns "hīc fīnit tua cūra" cucurbita quaedam
per segetem dīcit, sōl mea crūra cadēns
permulcet tenerē plānē rubrefactus in agrīs:
sunt clāmor taeter verba benigna mihī.

IV

Rīdiculus, stultus, foedus, tū Quacce, vidēris,
magnanimus multum cassus honōre tamen;
forficibus caedam rīsum buccāsque serēnās,
ōra, bonōs habitūs gaudiolumque tuum;
numquam vīdistī quidnam sibi vīvere vellet
ūnus maeror erat mors canis, osve dolēns.

V

Nōn scōpae tālēs manibus tūtōris aguntur
aulās per magnās, sē sine lēge movent!
ēverrent rapidē prae cursum quidquid adībit
rēs, hominēs, puerōs: quisque volāre velit
ante viam pōnat sēsē dum sentit in aurā
"tempus mundandī'st!" verba tonāre citē.

VI

Post mortem nigror, nigror loca mīra creābit
quae, mea dulcēdō, mox super astra petēs
sed paulum tempus superest ut splendeat ultrā
lūx oculī viridis, Trillia cāra, tuī.

VII

Neglēctus videor mihi, cāra poētria, mūsīs:
vix hodiē scrībō carmina pauca mala.

VIII

In tenebrīs dēnsīs errō sine lūce fidēlī,
caecum mē reddit fōrma venusta tua
quae vacat et neglegit mē variāns mēque relīquit:
hās lacerat vēnās, dēspicit omne decus.

IX

Saltūs perviridēs, nōn arboris astat imāgō
tam magnō viridī sat mihi suēta marī:
sunt vallēs nūdae; pellis mundāna vidētur,
igniferae vēnae, saxea membra nigra.

X

Particulam vīdī quae sēcum fragmina pauca
hūc ad mē tetulit palmea: grāna salis
et sōlis frūctūs. Ad mē California vēnit,
ventūs perdulcēs et levis unda maris.

XI

Tē patrius capiat solus et tua terra beāta
offerat in ventū dulcia pōma tibi,
astra velint caelī sat taedī parcere vōbīs
ut bene complendum perficiātur iter.

XII

Tē vīdī tandem, bona, tē, Dīlēcta, revīdī
in sabulō calidō forte venīre mihi,
perparvum fētum pretiōsum ventre ferēbās
subrīdēns mītis plēnaque lūce novā.

XIII

Mē terit et sequitur semper vaga cūra maligna,
causa tamen cūrae nōn patet ūlla mihi!
cor sēcum retinet sibi clam longinqua puella
et quamvīs tepeam dulcis amāre jubet
mē magis atque magis manibus mulcēre capillōs
sed timet hunc sēnsum: plēna pavōre fugit.
Rēs est difficilis sed tantum gaudia ferre
suspicor hunc sēnsum: lacrima nūlla cadit.

XIV

OMISSUM

XV

Tam mihi pulchra venīs tū per longissima fīla
pervariī mundī: terra venīre potest,
verba, puella, genae rubicundae sōle remulsae,
undārum lābor, lūmine plēna via!
Caeruleōs mōnstrās oculōs et palmea rūra
et truncōs tenuēs. Hujus adesse patet
lignī nātūrae tē: fīs regiōnis imāgō
dum scrībis cōmptē, dulcis amāta, mihi.

XVI

Mē tēcum quaesō fer ad undās, tegminis umbram
palmētī dēnsī; nā levis atque manum
carpe meam tremulam, fer quō pede tangere fundum
nōn valeam, tēcum mē fluitāre juvēs;
ōceanus poterit tunc corpora mergere nostra
dum sōl dēvictus mīlle sub astra cadit.

XVII

Es tenerō cordī tū stēlla polārior ipsā
ursīnā firmā lūcidiorque Canis
Majōris stēllā calefactā nōmine Sōthī:
es vertex caelī, tegmen et hujus apex.

XVIII

Montēs ēmōvī, tenebrās, immānia bella
in mēmet gessī: victor, amāta, fuī.
Crās super umbrārum legiōnēs, ōmen et horror,
adveniam volitāns et fugient sub humum.

XIX

Hīc sōlus jaceō complētus amōre sub astrīs
dum cor trāns terrās ōceanumque nigrum
cujusdam mundī mulcētur in urbe remōtā,
in vitreō vāsō vīvificōque tubō,
ā tenerā tantum mihi nōtā virgine glaucā:
nōn sine corde meō vīvere laeta potest.

XX

Mē domināre, precor, dēdūc mē lūmen obortum
fac nī sim peream pūrus amātus eī.

XXI

Est radius lūcis noctū sine sīdere quōvīs
buccae purpureae mī faciēsque tua.

XXII

Quod nōbīs ōmen? Mea lympha rubella resultat,
ex ōvī crustīs eximus, alma tege
pectora quae cordis dūrissima tegmina fīant
nē pereās bellāns: lēgimus exta mea.

XXIII

Pendet ad ōre tuō, quot gaudia corde recondās,
an mihi laetitiae sēnsus an umbra mala
sit quaedam mendāx in pectore ficta tenācī
et nequit ob sēnsum culpa deesse tibi.

XXIV

Hīc nēmō cūrat mea carmina, nūllus amīcus,
sed trāns ōceanum saepe leguntur ea
et mēcum semper colit armentāria docta
mūsās et linguās dulcis amōris egēns.
Ā patriā neglegor, mē nūlla vidētur amāre
vōx hujus terrae, stultus ad astra canō.

XXV

Claude meōs oculōs, nunc quōmodo prōrsus amārī
nōn ā tē possim dīc mihi, cāra comes.

XXVI

Sīs poterō semper circumdare pectore lūctum
dum flēs et miserē quaeris, amāta, mea
bracchia vix retinēns singultūs vōce tenellā,
tē semper stringam, semper amātor erō.

XXVII

In Thūlē niveā nātus celebrātur Alexis:
omnēs adveniunt ut bona dōna ferant!
Albertus Perlēx, Ārbjorga magistra, poētae,
Patricius Parius, Marrius ille Petrus,
grammaticī doctī, levis armentāria Gemma,
Mella, Diānus, Halīx, mītis amīca Dana,
Mārtīnus doctus, Quaccus sine lēge lupaster,
Appius et Teretus, Mūscula, Marga, Simōn
adsunt et gaudent ubi lignea magna taberna
albō sub caelō crēbrula nocte sonat,
rēx, lūmen magnum, super omnēs Vulpius ipse
laudat graecātim callida dīcta Leae;
hī mēcum nōtī sociīque loquuntur amoenē
dum commūnistae, turma rubella canēns,
hūc clam perveniunt, dīcunt mihi pessima verba!
"Hic puer est prāvus, verba maligna suō
nam dīcēbat avō quī cārē semper amābat
quidquid eī vēcors ēgerit ille nepōs!".

XXVII (BIS)

Numquam nātālem celebrāvī nūlla voluntās
est mihi laetandī, somnia mīra tamen:
ad fēstum sociī vēnērunt undique mundī
quamquam nōn aderant optima cēna fuit.

XXVIII

Exlēx, cāra manē, nōlī sine pāce perīre,
intrent fac pectus verba benigna mea;
fac mea cor capiat sōlāminis omnia signa,
tē fingō tenerē mente cubāre levem.

XXIX

Lūcēs nōn videō tremulās procul omnibus astrīs
errāns in vacuō tē meditābor ubi
fingere mē fōrmās sinitur, mihi pāgina nigra
est spatium vacuum quod tua signa refert.

XXX

Tunc dēsīderium cordis tibi, cāra, referre
colloquiī cupiī, nōn tibi ferre metūs;
nūlla, puella, fuit tibi culpa, poētria quaesō!,
mōrēs flēre tuōs nōn opus est nec erit:
es perfecta mihī, nōlī lacrimōsa dolēre!
Bāsia vix poterō pūra manēre tua.

XXXI

Texia mē capiās mōnstrā mihi līmina caelī
siccīs in campīs trāns ea pelle meās
ālās ad Flūmen Rubrum, sine linquere tesca
ut videam silvās indigenāsque dapēs.

XXXII

Dormī nunc tenerē, mea Trillia, sīdera tange
in rubrā terrā bēlua parva jacē
quae flōrēs generat tantummodo corpore rārōs,
nūbiferum caelum mollis inīre potes.

XXXIII

Mundus erit semper nōbīs aliēnus et asper,
nōbīs quōs stultōs dissimilēsque putat
ingenuus populus, morbōsus, mortuus intus!
huic turmae dēmus pondus ināne tamen.

XXXIV

Accipiat fragilis dīgnam commūnibus illam
bellīs pugnandīs nē sit in arce simul
trīstis ut umbra vagāns et sōlus ut albida musca,
corporis haud semper fōrma manēbit enim.

XXXV

Mē teneās magicīs manibus, mea sāga tenella,
fac mihi sit faciēs semper et umbra tua.

XXXVI

Vītam conjūnctam mēcum, nec ināniter ajō,
flentēs fīliolōs fingit amāta mea
et nostrōs oculōs intentōs lūmine plēnōs;
tōtō corde cupit semper adesse mihi.

XXXVII

Bāsia pūra placent, lūmen lūnāre per umbrās,
pallida pellis ubī sīdera clāra manent,
post iter immēnsum, super albida crūra reflexa,
ōs adamō laetum, gemmea membra tua.

XXXVIII

Candida pellis,
rubra labella,
caesia lampas
et coma fusca
mūta sigilla
sunt mihi pūpae
quae procul orba
mollis amātī
carmina multī
aestimat ista.

XXXIX

Fac et Deī velint morī, meō metū
patente; gutta permeāns stilī novī,
vidē specum tenebricumque cor tremēns
quod haud potest viās bonās sequī tuās,
quod in sinū tuō jacēns timet diū
volēns sibi magis magisque suāvium,
quod hūc tuam fugam videt venīre jam.

XL

Nāvigat in nebulīs dēnsīs antarctica turma
ferre potest longē frīgora dīra polī;
ignōtum magnum cupit haec terrāsque vidēre
quās nēmō vīdit, quae sine lūce manent
annō dīmidiō sōlis vel noctibus orbae
cōnfūsē praebent undeque cāna sola,
tangitur, at cōnstat, manibus famis illa per undās,
pinguīnōs vītat: spectra marīna putat
illōs nautārum, māvult sine carne perīre;
fert hujus nāvis vēla perennis honor.

XLI

Ō, blaterās, blaterās, cūr linguam caedere nōlunt
concīvēs stolidī? perbene posse putās
ūtī grammaticā sed numquam dīcis amoenē!
fac melius studeās aut pereās, fac ita!

XLII

Dā tempus magnum mihi quō capiam cor onustum,
plēnum maerōris, Dīve suprēme, meum.

XLII

Taedet tē semper mihi dīcere facta jocōsa,
prō flētū vērō bāsia mīlle darem
mellifluōsque meō tibi versūs corde dicārem;
sacrum dōnārem vās ubi verba latent.

XLIII

Perdidimus nostrī partem neque possumus illam
nōbīs jam quondam reddere, missa comes,
bāsia nōn poterunt! tua vōx jam perdidit omnem
vim magicam mendāx at bene velle volō.

XLIV

Lūna subest undīs, procul urbs nōn lūmina mōnstrat
in caelō fuscō; sīdera sōla micant,
caecantēs ignēs sunt ōra tenella puellae:
dulciter illa rubet bāsia plūra petēns.

XLV

Dormīs dum vigilō, mystēria sāga; silenter
tē spectō bellam, immaculāta manēs:
nōn oculīs tangam corpus neque mente deerrem,
es juvenis, mortem, pulchra, fugāre potes,
sed fallor miserē: nōn est aeterna juventūs,
ut pereat tandem vīvere vīta velit.

No comments:

Post a Comment