Tuesday, 28 November 2017

I

Tempus nōn multum mihi laeve venīre vidētur
maeror permagnus mē sine fīne quatit.

II

Hās gelidās terrās aeternō frīgore vīctās,
continuō creperō continuōque diē, 
phōcā perpinguī regiōnēs vulpeque dīgnās,
flāva camēna colit; carmina prīsca docet
dē Thōrī nātū dē clādibus atque duellīs,
lentibus est vultus commaculātus eī.

III (AD ERNESTUM SHACKLETŌNEM EPITAPHIUS)

Hic bene nauta cubet quī vīdit tesca nivōsa
et sociōs omnēs rettulit inde domum
jactātus multum super obruta saxa gelāta
et gelidum pelagus. Naufragus ille fuit,
adstrictā glaciē nāvī prope lītora Ronnī,
hērōs historiae plēnus honōris erit.












IV

Claudia, respectō mēcum tē nōlle libenter
pergere colloquium quod mihi suāve fuit,
mē numquam dīcam tē mente tenēre silenter
nātālemque tuum clam celebrāre dolēns.
In ventō vectus veniet fortasse papȳrus
in qu
ō nunc pangō carmen ināne tibi
ast iter est longum: pluviā dēlētur, amīca,
ēdita sī possem sīdera mīlle darem.

V

Numquam tē dīcam comitem neque, perdita mūsa,
dōnābō stultē carmina vāna tibī.

VI

Nōn loquitur flūmen, sine flūctū mōnstrat amātās
stēllās quae multae velle videntur aquam
immōtam, similem speculō, turbāre parumper;
tū dormīs placidē, tangeris atque natās
sub stēllīs nitidīs: tam clārus flātus habētur
ut pateant in tē signa reflexa cute.

VII

Quōmodo tē falsē poterō sufferre, puella?
Nōn tibi jam simulō verba benigna, vidēs.

VIII

Quōmodo, dīc, placidē possem recubāre beātus?
Nōn mihi vīta placet, nōn mihi fīdus homō.

IX

Fēlēs Trilla tuī semper meminisse vidētur
nam serpēns, lentē, mōre leōnis ea
ad tua crūra venit. Vetus est sed cernere pulchrē
quis sit blanditiīs plēnus, amīca, potest!

X

Vulpius hūc rediit! Nōs omnēs corde levātō
stultum doctōrem nōvimus esse bene!
Nunc iterum loquitur dē cunnīs atque puellīs,
dē mammīs Emmae! Tempora maesta cadunt.

XI

Cōnstanter fatuās et taetrās tangere nūgās
vīs sine pāce, rogās mē bona verba tibi,
sed nūllum verbum possum tibi dīcere laetum
nam repleor magnō, disce, furōre, fuge.

XII

Groenlandum lītus nive tēctum, callide Dāvīd,
sustinuit lūctum trīstitiamque meam;
dum loquimur perdō flētūs nigra fragmina, rīdēs.
Ultimus et fēlīx est liquor ille mihi.

XIII

Est odor in strātīs ubi tū dormīre solēbās
dulcis et amnifluus corporis atque comae,
sīc meminī pācīs noctis lūnaeque nitōris;
librōs perlēctōs, carmina vāna tua
prō mē nunc videō. Vix corpus adesse vidētur,
sed jam trāns montēs pergis, amāta, viam.

XIV

Tē spectō noctū, via fusca meātur et alba
lūx mulcet faciem, lūx mihi rīdet item.

XV

Tamquam dēns trichechī praebētur flāvulus ōre,
līchēn in scopulīs flēns pluviamque bibēns
est helvum corium viridātum grāmine dēnsō
quod rigidae brūmae vix superesse valet.

XVI

Innumerōs annōs crēvit doctrīna Platōnis
sed vēnit quondam callidus atque sagāx,
lūmen salvificum, bene Vittgenstīnus et omnēs
nūgās dēlēvit: lingua monarcha fuit.

XVII

Quid latet in gelibus spissīs Antarctidis amplae?
cūr noctū videor vīsere saepe nivēs
aeternās; laetus, sine cūrā currere lēnis?
nīl timeō prōrsus nec male corde gerō
longinquam patriam: nūllus pavor advenit umquam,
sed sentīre placet frīgora taetra mihī;
quidnam sī vērē veniam sub līmina terrae
inveniam mīrum? Num mea fāta patent?

Cūr odiō teneam capitāle repente rogātur;
Vulpius aegrōtāns, pauper - amīce, vidē! -
vix comedit nequiēns quōvīs nunc mūnere fungī,
complōrent omnēs: indiget amplus homō.

XVIII

Pellem caeruleam mōnstrat mea mūsa diserta
cum sōl invictus conglaciāta loca
verticis austrālis tellūris mulcet et albat,
illīc perparvam mente vidēre casam
possum quae colitur super altum lignea clīvum
quam gelidī flātūs algificusque furor
plānitiae vexant ventū ningōris inermem
rārō sed dīrō. Callida mūsa polī
frīgora nūlla timet cum cōnstet corpore dīvō
crīneque cāntūtō candidiōre nive;
noctū sub stēllīs hiemālibus ēnitet illa:
dum glaciem sacrat carmina mīra canit.

XIX

Dormīvī multum quia mūnere nocte molestā
fūnctus sum longē: pāx mihi magna redit.

XX

Quid tibi, cāra comes, dīcam fēlīcis et aptī
nātālī? doleō, scrībere nūlla valet
hic calamus lentus tibi disticha laeta, dicābō
immānem nīsum, fac bene corde ferās.

XXI

Lūdī sunt fictī mihi temporis atque poēsis
āmissae multae causula, mē pudeat.

XXII

- Versūs tū nimiōs compōnere, cāre, vidēris!
fac melius scrībās, plānius atque minus! -
dīcunt jūre mihī permultī saepe magistrī
et bene contemnunt: carmina vāna vident!
Cōnstat vōs omnēs antarctica disticha nōlle,
- ultrā nōn ūnum - dīcitis ōre ferō:
quis stultus capiet quid prōrsus dīcere vellem?
Nōn sunt Vergiliī causa poēsis agrī
nec mare gurgitibus quod nāvēs haurit in altō:
rēs mīrās meditor quās sine mente canō.

Monday, 6 November 2017

I

Nīl hodiē scrīpsī trīstissimus atque relictus
ā mūsīs prāvīs quae mea crūra secant.

II

Mūsica pulchra mihī dōnātur amōre tenellō
ā nymphā dulcī quae sonat atque canit.

III

Tēcta sub immānī nive trānsantarctica rūpēs
mōlibus ē glaciē vīvit et omne videt
saxum, rēgīnae mōrēs habet illa silentis
quam vīcit somnus quem mala sāga dedit.

IV

Nōnne deus quīdam tē laetam reddere vellet
sī mentem caperet trīstitiamque tuam;
sī prōdest multum tibi maestae saepe precāre,
in tē - Gemma - tamen crēde - puella - magis.

V

Utrum tū vigilēs annōn tē saepe rogātō
ut tēmet recubāns saepius ista rogēs
dēnique tē quondam capiēs dormīre profundē
et fīēs dominus cosmicus atque deus.

VI

Anglica lingua simul mē concupit  atque repellit,
ōdī grammaticam verbaque mīlle placent.

VII

Dē Dēsīderiā vītō cōnscrībere versūs
nam nihil est fandum: rēcula trīstis amor.

VIII

Sīdera sub caelō vīdī cōnfundere fōrmam
signōrum nitidam, cum patre sōlus eram
et cēpī placidē noctū recubāre levātum
mōtum mē somnus fūgit, amīca mea.

IX

Semper, Elissa, manēs juvenis: nōn tempore rumpī
vultum quī rīdet firmaque crūra valent
nec commūtābit speciē candōre capillōs
tempus quod statuit morte secāre viam.

X

versūs īnsolitōs mihi pulchra poētria pangis,
essent ut speciēs carmina pulchra tua!

XI

Ut passer pavidus cōnfūgit in arboris umbrās
post ventum fēlis, tū petis astra levis.

XII

Dā mihi, rēx somnī, virtūtem nocte volandī:
fac vīvam, quaesō, somnia pulchra mea.

XIII

Fragmina crustārum rumpuntur amōris inānis
sub pedibus parvīs ōva teruntur item.

XIV

Fac fugiās vēlōx tū, virgō dulcis, Alexim
quī stultus, fatuus, sōlus honōre caret.

XV

Quis, Mārtīne, tamen poterit contemnere gustum
perdoctī Thōmae: fēmina nūlla placet,
ut vērum dīcam, quae vix mihi foeda vidētur
illī furciferō, nūlla puella quidem.

XVI

Persōnās gerimus cūnctī neque saepe referre
quōmodo sint possum, cāra puella, meae.

XVII

Sōl, iterum, quaesō, surgēns dā līmina nōta
innumerō caelō reddeque corpus eī.

XVIII

Francus Zappa potest vēlōcius Hendrice chordās
tangere sed nēmō dat decus atque parem
laudem nī paucī subiātō lūmine plēnō,
hic pereat mundus quī male cēnset eum.

XIX

Thūlē, tē meditor quoniam nunc frīgore tangor,
hībernum rediit sed tibi major erat
aestīvum frīgus. Cupiō tū, nordica mūsa,
mē calidum reddās, tū mea fīda comes.

XX

Quamvīs nōn placerem tibi, versūs pangere coepī
jam noctū vigilāns: cor mala cūra terit.
Quod vōbīs nitidē patet est mihi causa rogandī,
simne malus vērē? simne malignus homō?
Sum sed clam superest aliquid fulgentis amōris,
quod subter tenebrīs splendet et ārdet adhūc.
Ut vērum dīcam, quondam mihi cāra fuistī;
ad multōs annōs vīve magistra mea.

XXI

Pulcher sum quamquam mihi tū mala verba dicāstī
sum magnus vortex, nīl tua lingua ferit.

XXII

Vīsū sum parvus: breve corpus, candida pellis
et viridēs oculī sint tibi signa mea;
auriculāta solet semper lānōsa mitella
in summā calvā mīra jacēre meā,
quae gerit et mōnstrat longōs clārōsque capillōs,
est nāsus parvus fēmineaeque genae,
sunt rubra labra mihī mentōque novācula crēbrē
concīdit barbam quae mihi pauca tamen;
gibbere nōnnūllō mea membra labāre videntur
quārē mē multī lūdere saepe valent.

XXIII

Mūneribus missīs est factus pauper Alexis,
ōrās groenlandās nunc petat ille miser,
vērē nōn emitur lībertās assibus ūllīs:
nōn paucīs nummīs impediētur iter.

XXIV

Nē lacrimās fundās lībellae murmure mōta
ālārum tandem, cāra puella, cubā.

XXV

Dormī, sūs oculīs nigrīs pusille;
dēscendās puteum statim profundum
lārvīs indomitīs ferīs replētum
lūmine cassum.

XXVI

Hāc noctū potuī recubāns in līmine mentis
austrīnae terrae pergelidīs sub aquīs
nāre parumper ubī glaciēs regit aequora fusca
sīc vīdī barathrum trīste patēre maris.

XXVII

Cōnstanter cōnor pulcherrima carmina ferre
vōbīs sed nīsūs impedit illa lupa;
fellet, mē fellet, potius quam dīcat ineptās
nūgās ōs verpam sūgat ināne meam.

XXVIII

Quis melius recitat quam Mūsa Pedestris amātōs
versūs Vergiliī vel sibi mente tenet,
mīrar sī dīcās, tot carmina pulchra Catullī?
Quis poterit speciē vincere prōrsus eam?


XXIX

Occultat quoddam sēcrētum Quappa* benigna,
hoc quid sit nequeō scīre, camēna mea.

(*nōmen occultātum)

XXX

Noctividōs oculōs dedit ēbrietās et amoenōs
rīsūs quī numquam sōbria menda tegent,
tunc spectā fīnēs minimōs lūcēre marīnōs
sub scopulīs altīs frangere lūmen agrī.

XXXI

Aegrē vōs cūnctōs sufferre potest, nec amāre,
vīle cor ātrātum, cor sine pāce meum;
sīc āmittere vult studium quō lingua latīna
efficit ut laeter, vōs mihi saepe refert.