Wednesday, 11 October 2017

I

Cycnī perleviter peragrant utrimque palūstrēs
ōrās et siccī frustula pānis edunt.

II

Quōmodo merdōsam pilulam scarabaeus in umbrīs
nocturnīs valeat volvere saepe rogō,
collēs praeteriēns breviter dēsertaque magna
rēctōs per cursūs ut mare nauta secat:
stēllās is sequitur, nēmō scit quōmodo certē
sit caelestis eī lactea nōta via.

III

Nūbēs permagnae referunt mihi frīgora tandem
sīc nātūra bibit terraque sicca madet,
exsurgunt iterum cochleae pluviamque resorbent
post aestum calidum, prāta novella virent.

IV

Nūda puella jacet super herbam tēctaque muscō
mollia saxa terit corpus et alba cutis.

V

Prīvārī māllem mox testibus atque puellīs
quam linguā Rōmae, spōnsula cāra mea.

VI

Pessima tū mulier cōnārīs verba latīna
nōbīs effārī nē tua lingua labet
sed tē cūrābō minimē, fellāre redoptā
percrassum puerum, mē fuge, prāva lupa.

VII

Cūr foedus videar mihi semper, amīca, requīrō;
nōn jam sūs crassus sum neque turpis homō,
quod reputem mēcum, crassēdō corporis astat
mentī vexātae cum sit oblīta diū.

VIII

Nōn nōvī nitidē quod noctū vīdimus ambō
inter dēsertōs arboreōsque veprēs,
sed meminī pellem spissam resecāre bisōntem
et sceletum propriā sponte venīre forās.

IX

Fōrmōsum reserat largē curvāmina corpus
dum prōnum recubat, lēve: cubīle replet;
mollis et alba cutis lūcet sine vestibus ārdēns,
mammās nōn tangam, tē, bona mūsa, colam.

X

Laudās tū semper mea carmina, Parvule, laetor;
hoc tantum doleō - nē male, cāre, ferās -
tē nihil hanc linguam quā scrībō cernere posse
ex reliquīs linguīs, nec tua firma tibi.

XI

Fūmum summittō nebulōsō strāmine tēctum
ad caelum Thūlēs sōlstitiīque fruor
lūmine nocturnō. Mē nūllus tanget amōris
hōc major sēnsus: sōlus et orbus erō.

XII

Plānitiēs albae tibi sunt, antarctica terra,
et montēs niveī quī grave pondus habent
in dorsīs amplīs. Nequeunt animālia quaevīs
haec nisi pinguīnī frīgora ferre fera.

XIII

Corpus amāre tuum cōnāre, puellula dulcis,
arbor enim viridis fuste vidētur adhūc.

XIV

Tam multum minuor nunc ut formīcula major
mē prope dīcātur, bēstia dīra ferē; 
rōs oculōs umbrat tenuī vēlāmine māne
et prīmum videō corpus ināne tuum:
ērūcīna cutis tegit exta tenellula, dīva,
in dēnsīs herbīs est tua parva domus.

XV

Gemma cavē ventum nocturnō tempore mīrum
extrāmundānae sīdereaeque ferae
quae capiet carnēs oclahōmēnsēs et ad altās
stēllās extollet, cāra puella, tuās.
Forsan dum recubās jam mordāx intret in hortum
tamquam cojōtēs ad loca vasta silēns.

XVI

Linguārum studium nōn vult sibi mīllia multa
īnstrūmentōrum nam cerebrum sat erit.

XVII

Cūr praebēs faciem foedam quae saepe movēre
cōnātur stomachum, cūr tibi nūllus amor?

XVIII

Tū falsē Minerō laudās mea carmina vāna
quae scrībō, quaesō, fac tua menda fugam.

XIX

Trīstitiam numquam mihi vix prōdesse putāvī
sed maeror quīdam sat mihi, Gemma, placet.

XX

Ad multōs annōs veniās mī, cāre sodālis,
sed juvenis maneat spīritus atque color.

XXI

Quid tū, cāre velīs, stultē blaterāns et inānis
nātī vix miserī maxima bella canēns,
fac capiat folium per quod fit dūcere raedam
concrētum factum, pessime vāne pater.

XXII

Lābidus est cunnus tāctūque vidētur, amīca,
mī spolium cochleae cum pluit atque tonat.

XXIII

Somnia nōn plānē vīvis, tibi nūlla potestās
vertendī cāsūs ut placet atque libet,
nōn corpus regitur cerebrō sed somnia vincunt, 
hoc perdis tempus quod tibi nocte fugit.

XXIV

Irrīsus vīvit dēspectus et orbus amōre
quī servit mūsīs, quī canit ossa sua.

XXV

Fac valeās iterum, mea Gemma, dolēns et adaugē
vim juvenisque vigor sit tibi magnus item.

XXVI

Somnivagum fierī cōnor quī rēgna peragrat
obscūrae noctis, quī regit illa quoque.

XXVII

Cūr tibi nōn placeō? Nōn jam mihi magna sodālis
es messāpa, queror. Dulcis amīca redī.

XXVIII

Auscultāre tuās quis nostrum pergit et urget
nūgās porcīnās? Quid remorāre morī?

Thursday, 5 October 2017

CARMEN ĪSLANDICUM

Ad Thūlēn cursum cupiō nārrāre recentem
et peregrīnātus multum post tempus in albō
aeternōque gelū, per lītora nigra vetusta
lūmine nocturnō sōlis lūstrāta sub undīs,
in prātīs magnīs ovium lānāque sacrātīs
templīs, et reditum trīstem super aequora fusca,
nārrārī studeō flāvās rutilāsque puellās
quās illīc vīdī bene maxima frīgora ferre,
ō, spīrāte mihī ventum boreumque furōrem
quō nunc afficior quoniam cor perdidit illīc
mōrēs atque modum, mūsae prīscaeque camēnae,
ut paucōs versūs valeam cōnscrībere dignōs.
Ālātā vectus nāvī, licet Urbe relictā,
aestātem sēnsī dēcrēscere quippe calōre,
noctem corrumpī placidō sub lūmine mīrō
et terrās fierī rārās trāns anglica saxa;
septem post hōrās super arctica lītora vēnī 
sed nūbēs magnae retegēbant omnia subter:
īnsula cēlābat faciem mē plēna pudōre,
attamen ē caelō vēnī nūbis sub amictum
et patuit prīmum faciēs pulcherrima Thūlēs,
nōn similem dīcam reliquīs regiōnibus orbis
nam fundī speciem mīram maris atque colōrem
haec referēbat eundem taetraque lūmina terra,
nox erat at nebulā sōl conturbātus in arvō
lūcēbat viridī. Tetigit tunc nāvis amātam
tellūrem, tetigit muscōs et prāta tenella.
sīc prīmum pedibus sabulum dēscēnsus in amplam
plānitiem tutudī nigram quae pāret ubīque.
In portū mediō mē tunc Ārbjorga manēbat
sīc commōtus eam convēnī prōrsus amīcam
quae cēpit sēcum subitō mē frīgore vīnctum
et raedā vectum tulit ad caput illud amoenum,
Portum Fūmōsum. Minimē dormīre valēbam
nam tōtam noctem sine mētā lūmine tāctus
errāvī, stultus nitidē praesentibus illīs
admīrāns multum nova singula plūra vidēbar:
nox erat atque diēs, aderant violācea flōre
in prātīs lātīs ubicumque lupīna viīsque
dum montēs viridēs dē longē collibus astant.
Dormīvī paulum quod jam vigilābat amīca
quae cupiēbat iter mātūrē tendere parvum
ad fontēs gelidōs simul atque forāmina pulchra
quae jaciunt fūmōs vapidōs et tempore parvō
ēructant tonitrū. Sīc vīdimus omnia dicta,
et mihi mox patuit sulcus quī sēparat orbem:
Eurōpam veterem nostram mundumque novellum
quem, didicī, Leifus bene nōverat ante Columbum.
Trēs noctēs vigilāns errāvī prōmptus in urbe
inde velut saxum cecidī sub strāgula mūtus:
convēnī multōs puerōs multāsque puellās
Ārbjorgae sociōs et Vīcum vīsimus ambō
oppidulum parvum sed pulchrum, dulce, quiētum,
crēbrum puffīnīs avibus parvīs at ineptīs
nam dīcuntur eae semper male posse volāre
sed, piscātrīcēs habilēs, callēre natātum;
sunt lapidēs magnī quibus est sexangula fōrma,
magnae sunt turrēs ventūsque gigantis imāgō;
vēlivolum frāctum jacet hīc ā tempore bellī
in pedibus mōlis glaciātae nōmine M
ȳrdal.
Conversō digitō, trānsvectī mōre Jacōbī,
scrīptōris clārī, fuimus sub tegmine tēctī,
paulum cervisiae bibimus dormīreque coepī.
Cum pater Ārbjorgae rediisset vīdit in hortō
ōllās cervisiae quās fīlia, magna bibitrīx,
hausit et īrātus sat contemnēbat amīcam
quae respondēbat vehementer vōce furentī:
Sīc prīmum Carolum convēnī māne serēnum,
prōfectūrus eram sōlus per grāmina vasta
ad Vatnae glaciem mihi cum dōnāverit ille
album thōrācem quia frīgora dīra timēbam.
Silvās nōn multās vīdī neque flūmina magna,
rīvī sunt minimī lūcentibus amnibus omnēs,
īride signātī dējectūs mīlle putantur!
Post multās hōrās, ubi maxima mīra patēre
mūtus spectābam, commūnis ad ultima currus
vēnit et inde morāns mē tandem contulit Hofnum.
Cum nātūra locī mihi dēnūdāta nitēret
lectum quaerēbam sine pāce, vagābar in urbe
cui parvus populus nec dēversōria multa;
illō mōmentō mē vīdit adīre misellum
urbānus vetulus sē tunc condūcere nummīs
sat paucīs statuit calidum conclāve libenter
sed, positīs sportīs, jam sōlus gānea quaedam
dēerrāns iterum per pāgum forte petēbam
sub mediam noctem permulctus lūmine sōlis.
Multum per tempus certē nihil esse putāvī
sed patuit tandem mihi jānua parvula fessō
īnscrīptumque minus quod cōnstat adesse tabernīs,
hīc inter madidōs hominēs rosa rubra micābat
trāns tabulam surdam clam caupōnāria compta.
Paulum sīc pōtāns hydromel dēspectus ab illīs
haud pavidus coepī vaga dīcere verba puellae,
“Unde venīs sōlus, mihi dīc, peregrīne benigne?”
ā mē cōnfūsō tunc quaesiit illa quiēta
“Ītaliae lītus genuit mē, Tuscia patrēs”
respondī trepidus vīcingae vōce superbā
et mīrāns rīsit vīcinga puella jocōsē,
juxtim caupōnam sē vīvere dīxit et inde,
mūnere cōnfectō, paulum simul ōtia vāna
ēgimus in vīcō. Nihil illā nocte quiēvī.
“Cāra puella, valē, poterō tibi dīcere quondam
quōmodo Vatna fuit?” dīcēbam trīstis et āter
nam raedā vectus reliquēbam lītoris undās
interiōra petēns loca quae ningōre teguntur.
Indūtīs crepidīs clāvātīs scandere mōlem
cum duce groenlandō coepī per spīcula saeva
quae generat glaciēs compressa perenniter alba,
attamen ūdātum tussis mē cēpit et aegror,
sīc reditus sērō sūmpsī medicāmina multa.
Nōn sēnsī febrim neque maxima frīgora noctū
sollicitātus eram sed tantum gutture maerēns.
Ignivomōs montēs multōs nebulōsaque tesca
in reditū vīdī bālaenīs aequora plēna
et phōcās nitidās ad mēmet forte venīre.
Heu, quantum scrīpsī! quis vēnit ad ultima verba?
Multās rēs reliquās vīdī sed taedet, amīcī,
scrībere nunc iterum quoddam dē corpore nūdō
fēmineō sub aquīs calidīs tepidīsve jacentī:
jam certē pepigī mihi dē rē carmina multa
et multum pepigī dē mōribus atque decōrē
Thūlēs perpulchrae, lege sīs tibi singula ferre.
Hōc dictō, subitō conclūdō carmen ināne.