Sunday, 23 July 2017

I

Nūdī summersī sumus in tepidīs et amoenīs
sūcīs ex petrā. Corpus, amīca, tuum
compalpō digitīs et blandior artubus albīs:
trāns vērī portās subque liquōre sumus,
nōn spīrāre licet quia nōbīs corpora dēsunt,
mortua jam fluitant jūncta sub amne nigrō.

II (DĒ PUELLĪS ITALĪS ET ĪSLANDĪS)

Pulchrae vōs omnēs estis neque foeda vidētur
quae barbam rādat crassa puella quidem,
nōn multum rēfert quid sit speciēs et amāta
fōrmae cūra, patet, fōrma tumōre datur.

Quae virgō poterit quondam superāre lepōre
illās Īslandās? Nūlla puella valet.
Caeruleōs oculōs spectā flāvōsque capillōs,
corpore sunt rēctae, candida pellis eīs;
nōn cūrant fāmam populī nec verba sevēra:
dulcēs esse solent nē rapiāre cavē.

III

Perditus et sōlus sēnsī mea vīscera pandī,
in magnō spatiō nūllus amīcus erat,
sīc tōtus mundus fuit illō tempore paelex
quae sibi mē rapuit, quae tulit inde domum.

IV

Ructant et spūtant, similēs clāmōre videntur
montibus ignivomīs ex quibus exstat Hecla,
ut nātūra jubet, Thūlēnsēs saepe puellae  
praecipuā, dīcam, nōbilitāte tamen.

V

Nē fīam crassus comedō tantummodo frūctūs:
sīc stomachus repleō, sīc fugit ipsa famēs.

VI

Nē jaceās trīstis tibi centum bāsia mittam
trāns totidem terrās et loca tēcta gelō;
adveniam quondam Thūlēn iterumque volābō
ad tē ductrīcem quae mihi multa dedit.

VII

Fac Dēsīderiae videās oculōs ut amāscēs,
sunt guttae minimae terrificaeque chaī.

VIII

Quid scrībam dignī tibi nunc quae perficis annōs?
nōn sum quem dīcis, cāra, poēta bonus
sed cōnor timidē nōnnūllōs pangere versūs
ut capiās cordī tē satis esse mihi.
Prōrsus sunt asinī stolidī plērīque magistrī
quī gaudent tantum caedere quemque micet,
sed tū jam splendēs! tua lingua Latīna refulget,
nēmō dēlēbit scrīpta venusta tua!
Es valdē juvenis, vīvāx, et plēna vigōre
fac scrībās multum trīstitiamque fuge.

IX

Undīs percutitur vērī vēlāmen et umbrīs;
nōn exstās, vērum, nam tibi nūlla basis.

X

Haud intellēctū facilis rēs saepe vidētur
maeror quem dīcō crēscere post reditum
perdita pars cordis mēmet latet atque vagātur
In Thūlēs prātīs, sub gelidīs scopulīs.

XI

Tē futuam validē quamquam tibi candida fōrma
ā mē praebētur, stulta puella mea;
est mendum stolidum, nōlī tū crēdere fōrmis!
dēsine nempe loquī, blanda cubīle pete.

XII

Hōs fugiam pulchrōs, sum longē foedior illīs,
nōlō tam miserum corpus adesse mihi.


XIII

Mūnere perdulcī vīvāx in lītore fungor
morbīs nunc medeor vulneribusque tuīs
quī mergīs corpus tepidīs sub aquīs et amātās
hīc feriās dēgis, sed nihil est quod agam
quod nūllus morbus male vōs vexāre vidētur
sīc scrībam multum scrīptaque multa legam.

XIV

Āmīsī mentem nec vīvere laetus in orbe
nunc valeō, doleō, perdoleōque mihi.

XV

Post reditum vīdī ferventia lītora Tusca
et doluī multum mōris inānis onus:
nūlla puella sinit nūdum spīrāre sub umbrā
corpus quod scītur causa pudōris eī.
Īslandae corpus nūdant sine pondere mōris,
quī nōbīs tribuit dēdecus atque metum,
et placidae vestēs crepidāsque repōnunt
ut pellem mergant atque natent in aquīs.

XVI

Doctrīnae Marxī teneor, licet ūror, amōre,
nam studeō tribuī vim pariterque cibum
cui meret et nōlō quidvīs opus esse labōrem,
sint hominēs operae nec sine jūre bovēs!
Hōc dictō, firmē spernō, cape, quemque tyrannum
et laudātōrēs quī mala gesta canunt;
multī sunt fūrēs cupientēs
commoda dōna
quī comitēs fingunt sē populīque virōs.
Spēs mihi magna fuit cūrandī vulnera plēbis,
nunc rabiēs major lātrat et ātra rugit
cum sit dēlētus puerīlis somnus et ārdor
stultīs ā sociīs, stultior ipse fuī:
"partēs nōn possunt Carolī perdūcere mōrēs"
ignōret nēmō trīstia verba mea.

XVII

In Tuscīs agrīs ole
ās, mihi mōnstra timenda,
vīdī quae noctū sūmere corda volunt
nam pedibus possunt omnem percurrere collem
:
ad summum veniunt ut videātur homō
quī fit praeda dolēns. Oleae convertere possunt
rādīcēs solidās in nova crūra suās,
et frondēs unguēs fīunt ubi pervenit ēsca:
sub caelō nigrō mōnstra vagantur e
a.

XVIII

Cūr maerēs? tibi tempora fausta fuērunt,
circulus est vītae cursus, amīca, manē.

XIX

Singus vult monachī vītam cōnscīscere trīstem
quod
pūram spōnsam vīsere forte nequit
nam fugit et clāmat quae quondam fīnxit amōrem
dum agitat vēlōx ille misellus eam.
Crēdidit atque dedit tōtum cor cuique puellae
quae teneram sēsē praebuit atque lupīs
fōrmōsīs, stultīs ex hīs Rhododactyla quaedam
est odiī vertex: is maledīcit eī.

Nunc dīcit miserum sē Chrīstō velle dicāre
sed nūgās prōfert, quōmodo laetus erit?

XX

Nōn lea tū prōrsus mordāx mihi, cāra, vidēris
cui vigor est magnus quō vorat ossa quoque,
es viridis mantīs, gracilīs taciturnaque certē:
post coitum comedis vīscera, crūra, caput.

XXI

Pāgina mē terret quae vult sibi signa venusta,
tunc ātrāmentī nūda parumper eget.

XXII

Omnēs sunt pulchrae nam fēmina foeda vidētur
interdum, rārē: tempora maesta mihi.
Ēvertit cosmum quaedam mala sāga, puellīs
ōs tribuit lepidum, corpora rēcta, manūs
longās et mammās patulās at adēmit honōrem
tōtum nam falsum tegmen in ōre locat:
sunt tacitae nōbīs timidīs mālunt et amāscunt
hōs puerōs stultōs quī sine mente boant.
Rārius est foedōs quam pulchrōs nempe vidērī:
fātō bis miser est īnspeciōsus homō.

Saturday, 1 July 2017

I

Cum biberim validē caput et mea vīscera maerent, 
omnia jam vomeō: crāpula magna fuit.

II

Circum lectīcam saltās ubi perditus errō
mente per astra volāns et tua laeva manus
tangit mē tractim; tē, mūsa, feram sub amictum
orbis terrārum quod tegit umbra mea.

III

Thūlē, mox veniam, quaesō mē accipe tōtum,
nix muscusque tuus mē tegat atque terat.

IV

Lūna jacet dulcis dērōsa lepōre perāctō
nocturnae pompae sīdereae sub eā.

V

Flōs rubicundus eram, juvenis sub sōle virēbam
sed coepit calamum rōdere musca rapāx,
hoc caelum vīdit doluitque perīre superbum
mē gemmam dulcem, flēvit, hiemsque celer
in muscam miseram pugnāvit frīgore magnō:
crystallōs genuit ventus in orbe reflāns.
Omnia tēcta gravī nive sunt ningōre molestō
sīc maneō juvenis semper, inulta tamen
sub glaciē jaceō: flōrēbō lūce renātā
crēscere cum rīvus coeperit amne novō.

VI

Hūc saxum cecidit quod parvus nauta colēbat
ut serpēns viridis, callidus atque fugāx.

VII

Cūr siccīs oculīs ōrnās mea verba maligna?
fac laxē doleam, fac moriātur honor;
vestēs dum loquimur nōdātae forte plicantur
fit nūdum caelum praecipitatque solum.

VIII

Lūcibus et scrīptīs urbēs ubicumque replētae
albēscunt noctū sint quasi signa mala.

IX

Numquam mē certē tē, cāra, relinquere posse
nōvī cum teneās cor calidamque manum.

X

India, tē vellet postrēmum vīsere Nīcus
sed cancrum vexat: somniat ille modo.

XI

Verbum mē fūgit neque nunc nihi velle vidētur
reddere laetitiam quae scatet amne diō.

XII

Flāva puella valē, tibi det bona mūnera fātum,
sīs mē sub stēllīs tū revidēre potes.

XIII

Sunt glaciēs oculī dum stat vēsāna puella,
nīl dīcēns terret mē faciemque tegit;
sub strātīs cultrum cēlat coriumque ligāmen
"hic puer īnsomnis dormiat" illa canit.

XIV

Haec fugiat vēlōx mē pessima vīta dolentem
nē patiar poenam quam dedit ista mihi.

XV

Errāvī miserē certāmen, amīca Diāna,
neglēxit jūdex carmina parva mea,
sum longē pejor superā victrīce poēta
pulchrior et macrior, jūnior et Latius.

XVI

"Texia, tē vīdī sed numquam corpore vēnī;
sīc sabulum tetigī, mente vagātus eram”.

XVII

Praedita perpulchrīs ālīs adamantina virgō
dē caelō cecidit lēniter usque solum,
hūmānum corpus nitidē lūcēbat in arvō,
strīnxit mē flentem flēvit et illa simul.

XVIII

Silvās et montēs Italōs salvēre jubēbō
haec cum dēbēbō linquere cāra loca
quae semper vīdī quibus est mea vīta dicāta;
ut veniam fessus per mare trīste domum
quam nebulae condunt tenebrīs in vertice mundī
et tepidus rīvus conterit amne nigrō.

XIX

Cāra, diēs moritur neque sōl spatium dat amoenīs
stēllīs quae fugiunt ōs oculōsque meōs.

XX

Tū semper mēcum procul hinc, Īslanda, manētō
fac moriar tepidōs vīnctus amōre tuō.

XXI

Sī bene mē tractēs sit mundus plēnus amōris
quod modo sum sōlus, cāre, viātor egēns.

XXII

Dīc aliquid pulchrī, mihi dīc verbum quod amābō,
spōnsula tange manūs ōs faciemque meam.

XXIII

Quod praeoptāstī dōnō tibi, cāra magistra,
ante meum saltum per nebulās ad eōs
quī Thūlēn pedibus pulsant, ursōsque polārēs,
sed redeam tandem, docta magistra cave;
haec socolāta tamen sapiat ceu perleve nectar
ut vītae parvum sit tibi dulce bonum.

XXIV

Tē dīcunt foedam sed tū mihi pulchra vidēris
trāns vēlum spissum conditur alba cutis.

XXV

Patrem mendīcum male fīliolamque neglēxī:
nunc culpā morior, cor putrefit sub humō.

XXVI

Lūna volat mēcum per nūbēs: aequora tangit,
nox quae mē vēlat rumpitur atque fugit.

XXVII

Quid faciās quaerō tū, dormītūra puella,
vellem tē nitidē fingere nāre levis.

XXVIII

Terra valē genetrīx! salvēre volō, bona māter,
quae semper fīdēns mē comitāris ita.

XXIX

Quōmodo tē, Thūlē, poterō laudāre venustam
tam perfecta virēs ut nequeam nec agam.

XXX

Nōn scrīpsī carmen quidquam tibi, cāra puella,
quod plēnē vīxī cum moderārer iter.

XXXI

Sōl hīc tābificus lūcet glaciēsque liquēscit
dum flātō calefit frīgida paene manus,
corpus nōn agitās, tibi nūlla procella molesta,
ventō tū levior candidiorque nive.

XXXII

Quot lacrimās fundis, quot fundō, cāra, vicissim?
Hanc terram linquō quae fuit apta domus
et perdō cordis partem, dolet, ōscula rapta,
ōs rubrum, spīcās caeruleumque mare.

XXXIII

Bālaenae comedit carnēs Īslanda puella
dum prō mē vigilat mortuus ille senex,
lignea mēnsa manūs concussū saepe vacillat
sed portus splendet, saltat ubīque sonāns.

XXXIV

Mē Carolus semper rīdet quia frīgora tussī
faucēs afficiunt usque sub ossa meās
et quia sōl mediae noctis jubet īre per urbem,
impeditō somnō, pervigilāre, morī!
aestū fac Carolus mea tunc petat oppida Tusca
ut sūdāns sōlem ferre nequīre putet.

XXXV

Hoc nigrum lītus viret atque renāscitur herba,
muscum tū pedibus tundis, amīca, labāns
saxaque fusca, vidē, reddunt tua membra comamque
lūmine percussam candidiōra nive.