Wednesday, 19 April 2017

I

Spōnsa volō tēcum vītam leviter, mea mūsā,
dēgere perpetuum, tū mihi sōla manē.

II

Respondit iactāns, sapiēnsque puella neglexit,
nōn cūrat mōrēs ille pusillus homō,
pol, Dēsīderiae mihi fuste necāre placēret
frātrem dum plōrāns vulnera multa gemit.

III

Spōnsula vult studiō subitōque domāre viverram
per librōs rapidam currere fingit eam.

IV

Tē, Mīranda fugāx, operam segetī dare vīvam
vīdī post mortem, multicolōra fuit:
dum tū tangis eam flōret sub sōle perennī,
laeta colis grānum quod tibi rīdet erae;
mors tua laetitiam nōn vincere velle vidētur, 
ossa sed intereā continet urna tua.

V

Murmurat et strepitat caespes quī mūnus onustum
sustinet in rāmīs nec datur ūlla quiēs,
"nōnne placent apium tibi tunc alvāria magna,
mellis sunt dulcis plēna, puella mea".

VI

Mentula magna placet tibi valdē, dulcis amīca;
tentīgō tetigit mē cerebrumque tuum,
sūgere vīs mēmet, pariter cupiō bene sūgī:
fac quod vīs quaesō, pūra manēre nequīs.

VII

Lūx sōlis caecat mea sīdera lūmine plēnā
fortior est victor, stēlla tenella perit.

VIII

Tū mihi semper ades quamquam iūrgāvimus armīs,
an sit amor dubitō morbidus ille furor.

IX
Omnēs indoctī poterunt blaterāre Latīnē
cum doceat puerōs Pīpius ille dicāx,
lingua perībit eō, quae mortua saepe putātur,
quod nova nāscētur sed vitiōsa, patet.

X

Pīpius est foedus nisi vīdistī tibi pōnō:
est calvus, parvus, crassulus atque loquax.
porcīnum sonitum vōx eius parvula gignit
at iactāns loquitur, sē putat esse patrem
vix linguae nostrae. Patulum semper quid agātur,
est humilis numquam nampe silēre nequit.

XI

Fulgida lūx caelī iubet omnia trīstia ferre
sed sōl mē caecat nec iuvat ille manū.

XII

Nēmō mē sēcum voluit condūcere nocte
hīc sōlus peream dēnique laetus erō.

XII

Prīmum iam annum scrībō tibi carmina blanda
longē tū māvīs attamen ista mala,
morbida pars certē tibi saepe placēre vidētur:
obscūram faciem tangis, amāta, meam.

XIII

Per vacuum stēllae fluitant ubi lūmina rāra
ātrum vēlāmen findere posse putant,
nox mē terret enim quia suspēnsī sumus omnēs,
in nihilō vastō vōx oculīque cadunt.

XIV

Mē percontāris genetrīx dē lītore suāvī
quō veniam fessus cis glaciāle mare,
nē caveās dīcō nitidās mihi semper et aptās
praebērī callēs mēque redīre domum.

XV

Perlege tū librōs quōs Plīnius arte sublīmis
scrīpsit dē mundō, nunc lege cāra mea!

XVI

Caelum nocturnum mūtātur, amīca, repente
suprā nōs madidōs, sollicitātur amor.

Saturday, 1 April 2017




DĒ SIGNŌ MEŌ

"Quid sibi vult?" quaeris signum quod pāgina mōnstrat

haud est rēs dictū limpida prōrsus adhūc:
dē lōlīginibus magnīs nārrāre solēbat
mī, quī parvus eram, perbene cārus avus;
fulgida semper erit stēllae rubrae bona fōrma
quae faciet  populōs nōbilitāte parēs;
candidus est ursus signum, licet, Arctidis albae
quae iam cor cēpit surripuitque sibi;
extrāmundānus discus notat esse, cavētō,
stultum, quī scrībit garrulus, atque novum;
sī quis mē nōvit subitō mē fingit in hortō
herbās cūrantem denticulōsque ferōs,
proptereā posuī similem vaccae prope centrum
dūmum carnivorum quī sine fīne comēst;
post omnēs fōrmās color est ūnus sine cultū,
vērāx et simplex, est color ille maris.