Sunday, 25 December 2016

Est nātus Chrīstus tamen alget amīcus egēnus,
nunc salvātōris ventum canit omnis homullus,
cui venit ille rogō, moritur mox frīgore pauper
ōribus at plēnīs ructātis pectore cassī,
vōs miserōs spernō, doleō, doleō sine cūrā.

Sunday, 18 December 2016

I

Es mea lūcidior glaciē pulchella virāgō

tam splendēns corpus quam tibi curta coma.

II

Nē pereās ōrō, iuvenis taciturnaque virgō,
nōndum coepistī vīvere laeta parum
aegrōtās valdē; bis Tartaream regiōnem
vīdistī moriēns post tria colla canis.


III

Cūr mammae tumidae semper sunt causa furōris?
Num tū mātris egēs? ūbera parva volō.

IV

Ēn tibi cor miserum, vellem tē semper amāre
mē, puerum stultum, dulcis amīca mea.


V

Cūr nōn vīs mēcum tū cāra loquī nisi paucum?
Nunc ubinam foedus quod tibi molle latet?


VI

Nōn valeō pondus lacrimōsum ferre dolōris,
alte pater, quaesō salvā mihi, Iuppiter, illam,
nōn ea vīxit adhūc; iuvenis moriētur amīca
nī tū, summe deus, manibus cordis mala tollēs:
fulgure tū subitō lūstrā vestīgia rāra
cuius iam sēnsit magnum nimiumque dolōrem.
S
īdera nōn videō neque lūnae lītora vasta:
caecus eam comitor miseram noctū sine mētā.
Nox obscūra venit caelumque replētur abyssī
nigrōris, lūmen poteris tū reddere tantum,
nam sine lūce tuā nēmō superesse valēbit.

VII

Lūx sōlis, fūgit tenebrae veniunt, mea parva,
nē timeās cantō carmina vāna tibi;
fortior ut videar dīcō nihil esse timendum
sed pavidus lābor dum tua crūra cadunt.

VIII

Omnēs nascuntur sōlī sōlīque perībunt,
aeternē vītae nōn superesse licet.


IX

Turpēs rēs ēgī Dēsīderiaeque puellae
ēlīnxī cunnum dum gemit illa rubēns.

X

Omnia vīs cupidē; careō iam sanguine plānē,
cūr adeō vēnās sūgis avāra meās
?

Thursday, 15 December 2016

Iam fūgit vītam, tempus trānsit sine corde
sed meminī lūctum, quis mē rīdēbit amīcus?
Flētus erat magnus sed nōn minor inde furōre,
cui culpam dedimus? Nōbīs dedimus miseranter,
Quis potuit tantum maerōrem tollere verbīs?
Nam nēmō nostrum nōvit mala magna fuisse
cordī quod miserum cēlābat maxima bella.
Mortua semper erit quia trāmine vecta perīvit.
Dissimilis vulgō, fragilis dēpressaque vīxit
sed certē fēlīx fuit illa colōribus ārdēns,
nōn vīdī, doleō nigrōs oculōs meminisse.
Flēvimus atque fleō iuvenem tē mālle perīre,
flēvī, cāra, tuum maerōrem vincere vītam
atque fleam semper mē nōn cēpisse dolōrem.
Heu dē morte tuā mihi singula taetra feruntur,
cūr ita rūpistī crūdēliter integra membra?
Cūr nōbīs corpus sine fōrmā, saeva, dedistī?
Multa roganda manent, sileat nunc vōx sine pāce,
nam tibi corde volō bene, nōn licet omnia fārī.
Cāra magistra valē, fortasse dolōre vacantem
conveniam lārvam quae valdē vīva dolēbat.

Thursday, 8 December 2016

I

Fūmida terra placet mihi quam videō pereuntem,
surgēns ē lectō: māne repente fugit.

II

Limpida nox genuit stēllās ubicumque micantēs
quae viridēs oculōs, ōs speciemque ferunt
vix Dēsīderiae mihi quī sine pāce requīrō;
nunc videō mīrāns astra replēre comam.

III

Nōs cunnī causā iūrgāvimus et vehementer
laesus dīxistī plūrima verba mala,
nunc tamen hūc videō tua nūntia prīma venīre,
fēmina mox iterum bella tremenda feret.

IV

Sōl ubicumque micat miser hic doleō mala multa
mox sileat lūmen sīdera tōta tegēns.

V

Ō pereat, comitēs, miserē burgēnsia foeda
armīs et fūmō; rēx populus sit enim.

VI

Spernis mē firmē quia mammīs mollibus orbum
nam villum pectus praebet, amīca, tibi.

VII

Nīl hodiē scrībō quia multa negōtia pondus
in mē dēpōnent: tempore saepe vacō

VIII

Lympham surripiunt ex mē vītae simulantēs:
sē praebent cārōs sed modo, disce, canēs
sunt male quī bipedēs currunt, mē fallere fingunt;
sōlus nunc taceō sed prope fortis erō
nam Dēsīderiae lacrimīs mihi vīs tribuātur,
neglegat illa famem quae loca vastat adhūc.


IX

Ītaliam populō reddāmus amīce, ferōcēs
lūctīs quae magnae dominōs facient lacrimantēs:
nam dignī vītā quī respiciunt aliēnam!
Fōrma potestātis soviētica sit comitēsque
singula per gressum statuant et agendās
rēs quās mox populī bene commissārius ēdet;
sit miserīs pānīs fīant similēs dominōrum,
cuique domus dētur parva atque cibus generōsē.

X

Quamquam tū nōlīs commūne genus populōrum
tē annōs ad multōs vīvere, cāre, volō.

XI

Cum Dēsīderiā mox stēllārum tenus īre
esset perdulcis rēs mihi, cāra mea.

XII

Haec nēmō cūrat mea carmina plēna dolōre
nec cūrat versūs stultōs ubi multa canuntur
dē Dēsīderiae cunnō mihi saepe remōtō;
quid dīcam cārī? male pangō carmina certē
māvultis nūgās puerīlēs atque pudīcās.

XIII

Cūr dīcam nūgās dē cunnō saepe rogātur:
quod laetor paucum, trīstia menda fugant.

XIV

Magnī sunt sēnsūs quōs saepe vidēris habēre,
estne puer melior cui melior sit amor?

XV

Sat doleō semper cunnum mortemve putāre
quid dīcam vōbīs? Sumne pusillus homō?


XVI

Dīxit "nōn" populus, laetor quia Rentius exit;
dīxit "nōn" populus, nunc timeō quid erit.