Sunday, 16 February 2020


EPISTULA DĒ SOMNIŌ

Alexius Gemmae S.D.

  Ut facilius nōbīs exarāre epistulās et generātim verba solūta possīmus scrībere tibī hōc modō haud dēsinō nec intermittō cum fortasse mihī quam tibī grātius sit. Haec epistula nōn longa brevis vērō erit et melius tibī nārrāre somnium nūper āctum vult.

  
Summō in colle sōlitārius et meditābundus vagābar cum puellulam antīquitus vestem gerentem, flētū plēnam et sōlam convenīrem. Illa latīnā linguā vetere mē “
𐌉𐌏𐌖𐌀𐌀𐌕𐌏𐌏𐌃 𐌌𐌄𐌃 allocūta est quod “juvā mē” sibī velle statim intellēxī, cui nōn parvō nīsū mentis cōnstruēns prīsca verba, quae sānē colere amō neque ēloquī soleō, respondī “𐌒𐌖𐌄𐌉𐌔 𐌌𐌄𐌂𐌇𐌄𐌉 𐌄𐌔𐌔𐌉, 𐌐𐌀𐌖𐌓𐌏𐌋𐌀𐌀 𐌅𐌄𐌄𐌌𐌀𐌍𐌀𐌀?” Illa hīs verbīs pāstrīculam sē esse, perdidisse ovēs et viam errāre ignōtam explicāvit “𐌏𐌖𐌉𐌍𐌔 𐌒𐌀𐌀𐌍𐌔 𐌊𐌏𐌉𐌔𐌏𐌏 𐌐𐌄𐌓𐌃𐌄𐌃𐌀𐌉, 𐌐𐌀𐌀𐌋𐌀𐌀𐌏𐌏𐌓 𐌄𐌂𐌏𐌌, 𐌉𐌏𐌖𐌀𐌀𐌕𐌏𐌏𐌃 𐌌𐌄𐌃”. Tālia verba prōferēns semper, mīrum in modum sīcut studuī didicīque, accentum prīmā in syllabā pōnēbat dum tamen multās lacrimās fundit quā rē doluī mē illō mōmentō magis linguam quam dolōrem ejus cūrāre sed, sī melius animō intendō, quandōnam tanta occāsiō latīnae linguae cultōrī fautōrisque fierī potest ut ex ōre prīscō verba prīsca audiat? Lentē et maestē mihī appropinquābat eō agnōscere melius faciem potuī: caerulea oculīs, nigra capillīs, parva nāsō, lenticulāta genīs et īnfēlīcissima animō vidēbātur, tam tibī similis erat illa fēmella ut plānē junior Gemma esse posset. Hīs verbīs ōrābat nē eam relinquerem utque maniculam arriperem “𐌍𐌄 𐌌𐌄𐌃 𐌋𐌉𐌍𐌒𐌖𐌄𐌕𐌏𐌏𐌃, 𐌌𐌀𐌍𐌖𐌌 𐌌𐌄𐌀𐌌 𐌀𐌃𐌊𐌀𐌐𐌄𐌕𐌏𐌏𐌃” arcaicā fōrmā imperātīvā et negātīvā. Sīcut inter somnia cadere solet ex nihilō fortis sententia nāta est ut illa lingua latīna ipsa et persōnificāta esset cui dīxī mē minimē in eō ut eam relinquerem, splendōrem vītae meae, esse “𐌍𐌏𐌄𐌍𐌖𐌌 𐌕𐌄𐌃 𐌋𐌉𐌍𐌒𐌖𐌏𐌏, 𐌌𐌄𐌂𐌇𐌄𐌉 𐌋𐌏𐌖𐌗 𐌂𐌇𐌉𐌉𐌕𐌀𐌀𐌔 𐌄𐌔𐌔𐌉”. Ita mē locūtō, statim illa rīsit et, quae nōn meminisse valeō, multa verba prīsca et rudīmenta grammatica docuit.

  Cum hoc somnium tertiō diē post mea mala verba dē latīnitāte quōrum multum mē poenitet factum sit, persuāsum mihī absurdum est ipsam quoque latīnitātem audiisse haec et similiter ac tū tam doluisse ut venīret fōrmā tuā, amāsiae meae quae tam parva etiam fragilior vidēbātur, et substantiā doctrīnae carissimae noctū mē vīsum.



FĀBELLA HORRIFICA


“Vae illī fēminae maleficae… ēfficiet ut moriar…” trementer homō vagulus inter juccās nivātiānās, quae umbrās sceleticās ex lūmine astrōrum prōiciēbant, singultābat. Homō Josēphus vocābātur et tertius erat trium filiōrum, omnēs procul illīnc habitābant. Nivāta locus taediōsus ab omnibus eīs habēbātur: sabulō vel calidior vel frīgidior nē Josēphō quidem placēbat quī tamquam vōtō illīc vīvere pergēbat. Uxor eī erat nōmine Joānnula quae maximā vōce eum bibere nimium dēplōrābat. Quisnam hoc dolēret? Nēmō juxtim vīvēbat, nūllus homō in tredecim milliīs. Maximē clāmābant deinde, ēbriāmine cōnfectus Josēphus forās ambulātum in dēsertīs locīs exībat. Mōs erat ut tam longinquus fieret ut minimē prōspicere lūcem suam domesticam posset. “Fūfae illī malae fēminae, tōtum diem mūnere fungor...” inde cecidit obdormiitque in sabulōne siccō et stēllātissimum pālātum īnspiciēns sopōre magnō captus est. Post hōram experrectus iterum vix jam sē posse līneāmentum fenestrae, quod jam astrī parvī imāginem referēbat, domesticae discernere animadvertit sed quod mīrissimum vidēbātur altera lūx prōrsus tantadem ac lūx domūs ejus patēbat. “Quidam est? Nūlla domus illīc umquam fuit! Fortasse sunt hominēs domiraedā adsidentēs… Fortasse cervisiam sēcum commūnicandam mihī habent. Oportet vidēre” āmenter sēcum loquēbatur.

Joānnula incūranter parāre sē ad lectum coepit rogāns cūr talem hominem adamāsset, “fortis erat et juvenis. Sānē!” et aliquantum amārē rīsit. Faciem mundāvit aquā pauculā nē dēficeret diēbus proximīs et jacuit dēfessa in lectō.
Josēphus pergēbat īre. Domus neque domiraeda eī patēre coepit et nōn dissimilis ā ejus vidēbātur. “Nōn potest esse… nēmō umquam vīxit hīc! Nōn tam ēbrius sum. Hominēs novam domum cito cōnstruere diēbus superiōribus animadvertissem”. Et dum adambulat plūrēs similitūdinēs cum domū ejus patēbant. Mōtiraeda quoque ejusdem generis colōrisque locāta erat in antīcīs. Omnia prōrsus eadem eī patēbant.
Cum, jam plēnus stupōris, versātus ad ōstium esset vōculam sublīmem et mellifluam audīvit. “Amor, venī, janua patet, tē expectābam…”. “Merda, Joānnulae vōx est. Certē versum eundī errāvī et domum rediī…” sibī dīcebat ad animum reficiendum, “mē canem ēbrium!”. “Sed quandō illa tam dulcis fuit nī prīmīs annīs post mātrimōnium?” Mīrābātur. “Fortasse ēbriēvit et illa” respondit et iterum illa vōcula “venī, mī cāre!”. Aperuit jānuam, id est cōnātus est cum armilla jānuae altera in parte versārētur. Omnia inversa inveniēbātur. Domus speculātim dispōnēbātur et mēns Josēphī maximē ad īnsāniam lābēbātur. Vōcula uxōria incantāre illum miserum hominem pergēbat quī jam nūllō pāctō abīre valēbat.
Uxor nūda plānē in lābrō lātō et replētō aquā calidā suffluitābat et eī manū pōculum vīnulentum porrigēbat. “Vēnī, intrā”. “Quidam fit?” Josēpus clāmābat. “Intrā!” illa fortiter subiit. Ēgit et tāliter coiērunt quāliter jam decem annōs nōn accidēbat. Sed aliquid male vel pessimē sē habēbat, capillī Joānnulae clariōrēs et longiōrēs vidēbantur. Et dentēs… acūtissimī prōdībant. Tanta inquiētum reddēbant Josēphum.
Antequam coēperat sē tālia rogāre uxor ejus eum mordēre ferōciter et vī inhūmānā, cui nihil oppōnere prōdesset, tamquam lea famī tacta coepit. Collō tandem recīsō, aqua sanguinea facta est.

In domū vērā immō jam vēra uxor dormiēbat et laeta movēbātur. Māne experrēcta meminit sē somniāsse optimē coīre cum marītō suō… sed ille nōn aderat. In dēsertīs jacēbat sēmēsus. “Heu, quodnam animal eum ita dēturpāvit?!” seriffus dīxit.

Fortasse uxor prius quam dēcēret somnium relīquit et marītum suum. Relīquit alteram sē somniālem nesciōcui voluntātī daemoniacae. Fortasse…

Friday, 31 August 2018

LIBELLUS II

I

Ēn tibi cor patulum, poteris jam multa vidēre;
quōmodo sit morbus quī mea crūra secat
mox capiēs melius quam multī, callida vulpēs:
ut salvem mēmet tende benigna manum.

II

Suprā mē mundus cecidit, cor frangitur umbrīs,
somnia franguntur, crūra revīncta cadunt,
sed cantūs laetī panguntur in ossibus albīs,
dulciter hic jaceō: trīstis, amātus, egēns.

III

Carminat atque silet calamus, flet, signa recondit
sub pelagō nigrō: tibi vult compōnere laudēs,
dētersīs lacrimīs, tibi vult sōlāmina ferre,
pangere pertrīstī sibi vult sōlāmina mīlle;
tē videō pulchellam nunc, pavefacta puella,
exōrāre meum cor nē tibi lūminis albī
hunc cesset radium tenebrārum maximus hostis.

IV

Albiniae fluviī cupiō contingere flūctūs,
oppositae rīpae lēvia saxa petam;
cōnfluitem tēcum, juvenis pulcherrima vīsū,
dum nōs undātim dīra senecta rapit.

V

In quōdam foliō panguntur carmina linguā
īnsolitā, prīscā: nōn capis atque timēs!
"an mihi nunc pangās?"  mihi dīcis, stulta puella,
ītalicē loqueris: nōn mea verba tenēs.

VI

Vīvus hyperboreōs potuī percurrere campōs,
quam pulchrum dōnum, quam mihi magnus honor!
nōn potuit vīvēns tunc summus Horātius ille,
vātēs magnanimus, mortuus īvit eō.

VII

Molliter in paleā cubet inque forāmine Vulpēs
quae timuit vigilāns spectra maligna diū,
Rēgulus est semper juxtim pugnāre parātus
nam bellae Vulpis nōn timet ille metūs.
VIII

Mox dīcam "valeās, Eurōpa vetusta genetrīx!
mē manet in mundō fīda puella novō"
nōn "valeās" dīcam "semper" nam perdere tusca
perpetuō nōlō, lītora magna, mare.

IX

Cōnfūsē loqueris, dīcam sine mente gorillō
tē similem prōrsus: vix tua verba sonant.

X

Trāns pelagus mittō mea bāsia pūra puellae
quam numquam tetigī, quae mihi semper erit,
multī nōn capiunt, cupiunt sibi semper amātam
quae vīvat juxtim nescia, vāna, loquāx.

XI

Nōn tibi cantōrem cantōrum, Laura, sodālem
vīs, vītās illum, tam placet esse procāx!
nōn cupit ille tuum corpus mulcēre nec alget:
nōn tēcum, teneās, ille coīre cupit!
lingua latīna placet! tantummodo lingua latīna!
hujus sermōnis cūra suprēma viget.

XII

Ēbriola’st Virgō, loquitur mihi dulciter atque
occumbēns somnum vix retinēre potest,
ōribus haec rubidīs ait "es pulcherrimus orbis"
sub siliquae foliīs "es mihi sīdus" ait.

XIII

Ōh, juvenis moriar! nōn jam placet ista senecta
quae procul in tenebrīs prōtrahit ātra manum
imminet et prōdit lentē, cōnstanter in umbrā
mē capiet quondam, ossa vorāre cupit.

XIV

Mollis sub strātīs recubās neque tangeris umbrīs:
es tenerā pellī: pūra rubōre nitet,
frondōsī condunt palmum digitōsque capillī,
vix loqueris, dormīs: tē rapit alta quiēs.
Sīdera mox tangēs, volitāns super helvula tesca,
cojōtēs cānōs, ferriviamque vagam;
ex altō poteris dīvōs spectāre bisontēs
altōs per cactōs currere mente tuā.

XV

Es similis multum, vix possum dīcere līmen
nostrōrum cordum singula parva cavēns.

XVI

Ōlim semper erās tū suēta poēsis Alexis
lēctrīx et fautrīx; fūgit Alexis amor:
nunc neglegis quidquid scrībam! nunc pangere possum
tē longē melius! sīc sibi vult hoc enim.

XVII

Miselle, nocte tū meam petēns malam
īram, pusille; nīl capis, patet!
Mūnus mihī nec ōtior sub arboris
comā quotīdiē! quiēsce nunc!
Semel tibī, Deus velit precor, caput
frūctūs adultulōs ferat, senex!

XVIII

Excoriāta cutis rubefacta ā lūmine fortī
austrālis sōlis mē capit atque rapit,
lenticulāta cutis quam trādidit ipsa triōnum
gēns tibi mē cantat celtica mēque lacit.

XIX

Īnsula mē sūmat viridis per inarbora plāna,
reddat mē muscum, mē terat atque voret.
Ursīnae stēllae glaciātō rīvora summō
lūmine condūcant per mea membra nova.

XX

Nōn hodiē possum propter tua verba maligna
pangere versiculōs, māter amāra, tacē.

XXI

Nigricolor mercāns sēcum fert mīlle colōrēs:
vestītūs variōs, vēla pilāsque rubrās,
caeruleās, helvās, viridēs, gilvās et eburnās;
fert pondus magnum. Mollis harēna micat
dum trānsit lentus rīdēns ad lītoris omnēs
convīvās pavidōs quī neglegunt hoc opus.
XXII

Bella puella silē, tibi subveniat sub amictūs
nocturnōs somnus, cūra maligna fugit!
somnia dē nōbīs cōnāre capessere pulchra
jūnctīs et laetīs, somnia vēra putā.

XXIII

"Dēge diem tōtum mēcum, mī belle poēta."
flēns lacrimōsa mihī dīxit amāta mea,
et minimē capiō quid eī sim, lūmen an umbra?
antithesis vīvēns sum bonus atque malus.

XXIV

Lūna plēna prōdit,
jam ferē vidētur,
ēn! volat levāta,
forsan est deōrum
cochlear relūcēns
jūsculum remiscēns
piscis astrophegnūs.

XXV

Sardiniam didicī cippum genuisse remōtum,
hoc mīror multum, mātris et omnis homō
cui nārrō patulum dīcit sibi saepe fuisse
hoc propter nōmen quod mea māter habet
sīc rīsum parvum nequeō retinēre, revincor, 
sumne magis reliquīs īnscius ipse meī?

XXVI

Quid sum? dīc! mōnstrum? foedissimus atque malignus
sum populō stultō: gurdus inānis ego,
sat doleō miserōs hominēs mē dīcere mīrum
quāvīs mōmentī nūllius hōs faciam.

XXVII

Mēlopepō tibi sum lūcēns, castissima virgō,
sōle rubrō tāctus, tū mihi dulce pirum;
nē tot formīcae comedant pulpamque cutemque
quae circumveniunt tē bene fronde tegam.

XXVIII

Merdifluum rīvum spectā redolēnsque miasma
herbōsī summī cui bene merda favet,
hōs inter flōrēs sine jūre vidēntur adesse
undae tam spurcae! syndicus ipse natet!

XXIX

Dīcēbās jactāns "tibi sint majōra canenda!"
cum canerem nūgās ut mihi nullus honor!
sed semper pangis longissima carmina noctū
bēstiolae parvae plūrima gesta canēns.
Est tibi foeda canis: nīl, vāna poētria, dignī
laudibus aeternīs est et honōris eī,
fac sileās quaesō! nōn possum ferre furōrem!
cōnspuerem faciem sī prope labra forēs.
XXX

Trāns terrās nostrās vīvit mea sāgula docta
fēlīx et saltāns in regiōne suā
tot lautē pāscunt illīc animālia mīra
quae tantum videās sī veniās ad eam.

Monday, 13 August 2018

Plūrima scrīpsī, plūrima omittuntur.

LIBELLUS I

I

In caelō strūxī loculum tibi nūbibus albīs
concīnctum, būbō cūcubat atque volat
hanc circum nostram tūtam variamque latebram,
et noctū cantat stēlla polāris ibi.

II
Est perpulcher avō minimē fēcundus agellus
cui cōnstat dūrō terra rubrōque solō,
sed cupiit neglegēns ibi condere sēmina sulcīs
hortī pōmōrum parvula, cānus avus.
Nocte tamen nāsīs vulsērunt fortibus aprī
ignārae messis sēmina multa sata,
et dolor et rabies cordī vēnēre satōrī
sīc quadrīs vitreīs rēteque cīnxit eam
terram quam coluit. Post tempus contulit illūc
nōn multum mēmet quī puer āter eram;
portula mox patuit mōnstrāns bene mīllia multa
pāpiliōnum mī, vix relatēbat humus!
nōs tēxit volitāns variānsque colōribus unda,
nūllus frūctus erat: vīdit hoc aeger avus,
nōn hanc cūrāvit nebulam variōsque colōrēs;
nōn sēnsit sēsē vortice quippe rapī.

III

Errāns "hīc fīnit tua cūra" cucurbita quaedam
per segetem dīcit, sōl mea crūra cadēns
permulcet tenerē plānē rubrefactus in agrīs:
sunt clāmor taeter verba benigna mihī.

IV

Rīdiculus, stultus, foedus, tū Quacce, vidēris,
magnanimus multum cassus honōre tamen;
forficibus caedam rīsum buccāsque serēnās,
ōra, bonōs habitūs gaudiolumque tuum;
numquam vīdistī quidnam sibi vīvere vellet
ūnus maeror erat mors canis, osve dolēns.

V

Nōn scōpae tālēs manibus tūtōris aguntur
aulās per magnās, sē sine lēge movent!
ēverrent rapidē prae cursum quidquid adībit
rēs, hominēs, puerōs: quisque volāre velit
ante viam pōnat sēsē dum sentit in aurā
"tempus mundandī'st!" verba tonāre citē.

VI

Post mortem nigror, nigror loca mīra creābit
quae, mea dulcēdō, mox super astra petēs
sed paulum tempus superest ut splendeat ultrā
lūx oculī viridis, Trillia cāra, tuī.

VII

Neglēctus videor mihi, cāra poētria, mūsīs:
vix hodiē scrībō carmina pauca mala.

VIII

In tenebrīs dēnsīs errō sine lūce fidēlī,
caecum mē reddit fōrma venusta tua
quae vacat et neglegit mē variāns mēque relīquit:
hās lacerat vēnās, dēspicit omne decus.

IX

Saltūs perviridēs, nōn arboris astat imāgō
tam magnō viridī sat mihi suēta marī:
sunt vallēs nūdae; pellis mundāna vidētur,
igniferae vēnae, saxea membra nigra.

X

Particulam vīdī quae sēcum fragmina pauca
hūc ad mē tetulit palmea: grāna salis
et sōlis frūctūs. Ad mē California vēnit,
ventūs perdulcēs et levis unda maris.

XI

Tē patrius capiat solus et tua terra beāta
offerat in ventū dulcia pōma tibi,
astra velint caelī sat taedī parcere vōbīs
ut bene complendum perficiātur iter.

XII

Tē vīdī tandem, bona, tē, Dīlēcta, revīdī
in sabulō calidō forte venīre mihi,
perparvum fētum pretiōsum ventre ferēbās
subrīdēns mītis plēnaque lūce novā.

XIII

Mē terit et sequitur semper vaga cūra maligna,
causa tamen cūrae nōn patet ūlla mihi!
cor sēcum retinet sibi clam longinqua puella
et quamvīs tepeam dulcis amāre jubet
mē magis atque magis manibus mulcēre capillōs
sed timet hunc sēnsum: plēna pavōre fugit.
Rēs est difficilis sed tantum gaudia ferre
suspicor hunc sēnsum: lacrima nūlla cadit.

XIV

OMISSUM

XV

Tam mihi pulchra venīs tū per longissima fīla
pervariī mundī: terra venīre potest,
verba, puella, genae rubicundae sōle remulsae,
undārum lābor, lūmine plēna via!
Caeruleōs mōnstrās oculōs et palmea rūra
et truncōs tenuēs. Hujus adesse patet
lignī nātūrae tē: fīs regiōnis imāgō
dum scrībis cōmptē, dulcis amāta, mihi.

XVI

Mē tēcum quaesō fer ad undās, tegminis umbram
palmētī dēnsī; nā levis atque manum
carpe meam tremulam, fer quō pede tangere fundum
nōn valeam, tēcum mē fluitāre juvēs;
ōceanus poterit tunc corpora mergere nostra
dum sōl dēvictus mīlle sub astra cadit.

XVII

Es tenerō cordī tū stēlla polārior ipsā
ursīnā firmā lūcidiorque Canis
Majōris stēllā calefactā nōmine Sōthī:
es vertex caelī, tegmen et hujus apex.

XVIII

Montēs ēmōvī, tenebrās, immānia bella
in mēmet gessī: victor, amāta, fuī.
Crās super umbrārum legiōnēs, ōmen et horror,
adveniam volitāns et fugient sub humum.

XIX

Hīc sōlus jaceō complētus amōre sub astrīs
dum cor trāns terrās ōceanumque nigrum
cujusdam mundī mulcētur in urbe remōtā,
in vitreō vāsō vīvificōque tubō,
ā tenerā tantum mihi nōtā virgine glaucā:
nōn sine corde meō vīvere laeta potest.

XX

Mē domināre, precor, dēdūc mē lūmen obortum
fac nī sim peream pūrus amātus eī.

XXI

Est radius lūcis noctū sine sīdere quōvīs
buccae purpureae mī faciēsque tua.

XXII

Quod nōbīs ōmen? Mea lympha rubella resultat,
ex ōvī crustīs eximus, alma tege
pectora quae cordis dūrissima tegmina fīant
nē pereās bellāns: lēgimus exta mea.

XXIII

Pendet ad ōre tuō, quot gaudia corde recondās,
an mihi laetitiae sēnsus an umbra mala
sit quaedam mendāx in pectore ficta tenācī
et nequit ob sēnsum culpa deesse tibi.

XXIV

Hīc nēmō cūrat mea carmina, nūllus amīcus,
sed trāns ōceanum saepe leguntur ea
et mēcum semper colit armentāria docta
mūsās et linguās dulcis amōris egēns.
Ā patriā neglegor, mē nūlla vidētur amāre
vōx hujus terrae, stultus ad astra canō.

XXV

Claude meōs oculōs, nunc quōmodo prōrsus amārī
nōn ā tē possim dīc mihi, cāra comes.

XXVI

Sīs poterō semper circumdare pectore lūctum
dum flēs et miserē quaeris, amāta, mea
bracchia vix retinēns singultūs vōce tenellā,
tē semper stringam, semper amātor erō.

XXVII

In Thūlē niveā nātus celebrātur Alexis:
omnēs adveniunt ut bona dōna ferant!
Albertus Perlēx, Ārbjorga magistra, poētae,
Patricius Parius, Marrius ille Petrus,
grammaticī doctī, levis armentāria Gemma,
Mella, Diānus, Halīx, mītis amīca Dana,
Mārtīnus doctus, Quaccus sine lēge lupaster,
Appius et Teretus, Mūscula, Marga, Simōn
adsunt et gaudent ubi lignea magna taberna
albō sub caelō crēbrula nocte sonat,
rēx, lūmen magnum, super omnēs Vulpius ipse
laudat graecātim callida dīcta Leae;
hī mēcum nōtī sociīque loquuntur amoenē
dum commūnistae, turma rubella canēns,
hūc clam perveniunt, dīcunt mihi pessima verba!
"Hic puer est prāvus, verba maligna suō
nam dīcēbat avō quī cārē semper amābat
quidquid eī vēcors ēgerit ille nepōs!".

XXVII (BIS)

Numquam nātālem celebrāvī nūlla voluntās
est mihi laetandī, somnia mīra tamen:
ad fēstum sociī vēnērunt undique mundī
quamquam nōn aderant optima cēna fuit.

XXVIII

Exlēx, cāra manē, nōlī sine pāce perīre,
intrent fac pectus verba benigna mea;
fac mea cor capiat sōlāminis omnia signa,
tē fingō tenerē mente cubāre levem.

XXIX

Lūcēs nōn videō tremulās procul omnibus astrīs
errāns in vacuō tē meditābor ubi
fingere mē fōrmās sinitur, mihi pāgina nigra
est spatium vacuum quod tua signa refert.

XXX

Tunc dēsīderium cordis tibi, cāra, referre
colloquiī cupiī, nōn tibi ferre metūs;
nūlla, puella, fuit tibi culpa, poētria quaesō!,
mōrēs flēre tuōs nōn opus est nec erit:
es perfecta mihī, nōlī lacrimōsa dolēre!
Bāsia vix poterō pūra manēre tua.

XXXI

Texia mē capiās mōnstrā mihi līmina caelī
siccīs in campīs trāns ea pelle meās
ālās ad Flūmen Rubrum, sine linquere tesca
ut videam silvās indigenāsque dapēs.

XXXII

Dormī nunc tenerē, mea Trillia, sīdera tange
in rubrā terrā bēlua parva jacē
quae flōrēs generat tantummodo corpore rārōs,
nūbiferum caelum mollis inīre potes.

XXXIII

Mundus erit semper nōbīs aliēnus et asper,
nōbīs quōs stultōs dissimilēsque putat
ingenuus populus, morbōsus, mortuus intus!
huic turmae dēmus pondus ināne tamen.

XXXIV

Accipiat fragilis dīgnam commūnibus illam
bellīs pugnandīs nē sit in arce simul
trīstis ut umbra vagāns et sōlus ut albida musca,
corporis haud semper fōrma manēbit enim.

XXXV

Mē teneās magicīs manibus, mea sāga tenella,
fac mihi sit faciēs semper et umbra tua.

XXXVI

Vītam conjūnctam mēcum, nec ināniter ajō,
flentēs fīliolōs fingit amāta mea
et nostrōs oculōs intentōs lūmine plēnōs;
tōtō corde cupit semper adesse mihi.

XXXVII

Bāsia pūra placent, lūmen lūnāre per umbrās,
pallida pellis ubī sīdera clāra manent,
post iter immēnsum, super albida crūra reflexa,
ōs adamō laetum, gemmea membra tua.

XXXVIII

Candida pellis,
rubra labella,
caesia lampas
et coma fusca
mūta sigilla
sunt mihi pūpae
quae procul orba
mollis amātī
carmina multī
aestimat ista.

XXXIX

Fac et Deī velint morī, meō metū
patente; gutta permeāns stilī novī,
vidē specum tenebricumque cor tremēns
quod haud potest viās bonās sequī tuās,
quod in sinū tuō jacēns timet diū
volēns sibi magis magisque suāvium,
quod hūc tuam fugam videt venīre jam.

XL

Nāvigat in nebulīs dēnsīs antarctica turma
ferre potest longē frīgora dīra polī;
ignōtum magnum cupit haec terrāsque vidēre
quās nēmō vīdit, quae sine lūce manent
annō dīmidiō sōlis vel noctibus orbae
cōnfūsē praebent undeque cāna sola,
tangitur, at cōnstat, manibus famis illa per undās,
pinguīnōs vītat: spectra marīna putat
illōs nautārum, māvult sine carne perīre;
fert hujus nāvis vēla perennis honor.

XLI

Ō, blaterās, blaterās, cūr linguam caedere nōlunt
concīvēs stolidī? perbene posse putās
ūtī grammaticā sed numquam dīcis amoenē!
fac melius studeās aut pereās, fac ita!

XLII

Dā tempus magnum mihi quō capiam cor onustum,
plēnum maerōris, Dīve suprēme, meum.

XLII

Taedet tē semper mihi dīcere facta jocōsa,
prō flētū vērō bāsia mīlle darem
mellifluōsque meō tibi versūs corde dicārem;
sacrum dōnārem vās ubi verba latent.

XLIII

Perdidimus nostrī partem neque possumus illam
nōbīs jam quondam reddere, missa comes,
bāsia nōn poterunt! tua vōx jam perdidit omnem
vim magicam mendāx at bene velle volō.

XLIV

Lūna subest undīs, procul urbs nōn lūmina mōnstrat
in caelō fuscō; sīdera sōla micant,
caecantēs ignēs sunt ōra tenella puellae:
dulciter illa rubet bāsia plūra petēns.

XLV

Dormīs dum vigilō, mystēria sāga; silenter
tē spectō bellam, immaculāta manēs:
nōn oculīs tangam corpus neque mente deerrem,
es juvenis, mortem, pulchra, fugāre potes,
sed fallor miserē: nōn est aeterna juventūs,
ut pereat tandem vīvere vīta velit.