Sunday, 31 December 2017

I

- Cūr nōn jam scrībis pulcherrima carmina nōbīs
per quae tū nārrās improba gesta tua?
Verpane perfūgit? Cūr tū fīs sānctior illō
Singō quī soccōs vult tunicamque sibi? -
Dīcis, docte, mihī: mē tangit nūlla voluntās
rērum quās studuī dulciter atque male.

II

Tē breviter cupiō calamō cantāre benignam,
parvula gutta silēns rōris, amāta mea,
sī possem tōtum cosmon tibi corde dicārem
sed meus es cosmos, maeror et ūna salūs.

III

"Bau bau bau!" dīcet mea vāna poēmata discēns
discipulus quīdam dēnique, mōre canis,
dormiet in pedibus stultī calvīque magistrī
quī dē mē nescit nūllaque verba capit;
fac numquam tangat mē glōria magna poēsis,
dēlē mē quaesō, Juppiter alte pater.

IV

Rūmōrēs taetrōs resonat vīcīnia noctū,
fēlem noctivagam caespitis umbra tegit
quae movet in creperō frondēs concinnula nāsō,
lūcibus extīnctīs, quaeque fenestra tacet
ante nigrum caelum cōnsparsum lūmine lūnae
stēllārumque vagō fulgure, signa patent!
At faculam vigilāns īnsomnis Clārula lūcet
in tenebrīs, quid agit? Num memor illa meī?

V

Arcus stat pluvius, lūstrat faciem sub amātīs
nūbibus et nebulīs, spōnsa venusta, tuam;
dēfluit in vēnīs sanguis novus atque beātus
tū fīs, cāra, tamen cordis aorta meī.

VI

Fēminior videor quam tū, mea cōmis amīca!
dulcis erat faciēs et coma longa mihi.

VII

Annōs per multōs voluit subvertere flūctūs
cānus piscātor, cui sinus iste domus,
ut caperet praedam dignam vix ōre cyclōpis
quae centum brūmās vīxit amicta marī,
austrālis pelagī tepidī perpulchra coralla
et scopulōs hujus nōverat illa bene.
Ille senex numquam valuit sibi carpere piscem
at quīdam valuit forte necāre puer;
sīc lacrimāns vēnit tunc, vīsō corpore cētī
exanimī, socium nōverat esse suum;
dīxit "tū, quaesō, pālā nunc suffode terram
fac bustum dignum rēge, diserte puer!".
Piscis permagnus cubat hōc in lītore parvō,
Harrius est nōmen, belligerātor erat,
jam corrōsa ferē sunt ossa tenellula forsan
sed numquam linquet fāma perennis eum.

VIII

Consēdī tacitus, stupefactus, vectus ad ōrās
Thūlēs, cum subter līmina rubra novae 
noctis vēnisset timidus sōl lūmine plēnus,
dīcēbat tergēns hūmida vitra senex
"Nox mediast! spectā, mulier - nōn crēdere possum -
exortum sōlem rumpere vēla nigra!"

IX

Dē glaciē fluitāns super undās ursa polāris
ad vacuās terrās sōla tetendit iter;
spēs mea tam fragilis numquam trānāre parumper
aequora fuscātō magna liquōre valet.

X

Sōl moritur praecox sed multum tempus in umbrīs
taetrīs et tacitīs perplacet esse mihi.

XI

Mē calidum castē reddēbās frīgore captum
tentō sub vēlō nocte, magistra bona,
mē cōnstringēbant tua brāchia candida semper
et contingēbant corpora nostra simul;
fōrmās perpulchrās juvenīlis pectoris atque
coxae praebēbās, plēna vigōris erās,
cōnsultē xenium mihi tū fortasse dedistī:
nōn est mōmentī solvere gesta tua.
Nōnnumquam faciēs, longīs flāvīsque capillīs
tācta, fuit propior tē labiumque rubrum
sed sōlis lūmen vetuit dēpōnere vestēs
et gelidum tempus jūgiter ossa terēns.

XII

Scabrula lingua latet pellācis in ōre Mathildae,
quid male mīrāris? quōmodo fellet amā!

XIII

Dīva palūstris aquam servābit semper in annōs
hujus perparvī saxaque casca lacūs,
hīc ubi campestrēs vallēs convergere trādunt
sōl moriēns pingit prāta colōre rubrō
flūctibus ac brevibus tribuuntur flōrida serta
ā radiīs sērīs namque balūca datur.
Hūc ut nent pulchrae veniant aestāte puellae
membraque dēmergant victa calōre sua.

XIV

"Lūminis est fēstum, fēlīx encaenia vōbīs!"
in foliō pangit lentus alumnus avīs,
"Fac pereant omnēs, fēstōrum taedet, Elōhīm!"
plēnus maerōris cōgitat ille tamen.

XV

Cūr rutilae tribadis prūrīs tū lingere cunnum?
Ā tē vult tangī lenticulāta cutis,
lingua rapāx cupit īre per ōs trāns molle labellum
ad faucēs serptum: perplacet illa tibī!
Quid studeat fīat, nōn plōrō vulnus amōris,
dummodo mē tēcum, spōnsula blanda, ferās.

XVI

Pāx tibi sit semper, loculus sine pondere mundī
in quō tranquillus scrībere saepe potes,
hoc mihi nōn facitur mea māter jūgiter obstat,
propter eam stultam quōmodo vātis erō?

XVII

Carminibus folium cōnstanter, cāra, replētur
quod numquam cūrās carmina parva mea.

XVIII

Brūma tamen tibi perdulcis vēnisse vidētur,
quid faciēs fēstō? Cacton, amīce, parā;
mox, sōdēs, nātāliciīs, age, mōribus ōrnā!
Fac resonet tescum carmina Vergiliī!


XIX

Expedit hīc, Alberte, domī nunc fēsta parāre!
Hūc meretrīx veniat! Mamma parumper abest.

XX

Cannabis haec crēvit sub sōle, sodālis amāte,
texānō viridis: maxima verba dedī!
nōmine quam flammās fūmāsque dracunculus illa,
ā multīs doctīs, herba vocātur enim.

XXI

Cūr Dēsīderiam nōn fers, mea Mūsa maligna,
cūr numquam suādēs scrībere carmen eī?

XXII

Raeda rapāx vellit sē pellēns grāmina rāra
quae tangunt timidē termina nigra viae,
lūmina mē caecant apothēcae plēna colōris:
fulgent haec nitidē cum variāta micent.
Nōn pāx nocte replet vīcōs et pallida tēcta:
perpetuus rūmor frangit et ūrit eōs.
Lūx quōcumque venit dum umbrās pingit acerbās
atque tenāx semper somnia nostra terit.
Nōn dormīre potest quī cūrīs tangitur umquam,
et vigilāre jubet mē renovātus homō:
prīsca ruīna venit dum cōgor pangere tempus
praesēns, sīc animum lingua latīna rapit.
Nōn cantāre volō quod jam cecinēre poētae
perbellē veterēs: mūscula parva putor!
Nōn multum rēfert dīvīnōs fingere versūs!
Ūnus multōrum, sum mediocris homō
sed cupiō quondam fierī rhapsōdus eārum
rērum quās nēmō scrībere vellet ita.

XXIII

Flūmen correptum prope nōs sub frīgore magnō
lentum vorticibus mergit in amne rudēs
quae vectae porrō veniunt ad lītus in undīs:
haec vix dīcuntur posse vorāre pecus!
In rate lignōsā nunc dēscendāmus ad umbrās
ut fingam fluitāns inter amāta loca
prīncipiō Thūlēn mihi semper adesse venustam,
ut fingam semper tē mea nōsse labra.

XXIV

Gemma, tibī dīxī mala verba sed optima pergis
firmē cor stultum semper amāre meum,
quid dīcam? terrae nūmen benedīcat amoenae
in quā trāns pelagus vīvis et alta colat
mūsa tuum cantum. Placeat concurrere dīvō
jūdiciō quondam nōs ubicumque velit.

XXV

Linguīs flammiferīs cōnstāre vidētur et igne
caelum cum veniat fēmina dīra mihi;
ignōrō prōrsus quae sit nec scīscere possum.
Unde venit? Daemōn? Quō modo tendit iter?
Mē spectat tacitē, fluitat mammōsa per aether,
ex mē cōnātur somnia flāre mea.

XXVI

Clārula, tē vīdī, tanquam mihi flōsculus albus
tempus post multum, cāra, vidēris adhūc,
in manibus jūnctīs saturās quās Persius ēgit
tunc ēvolvēbam lēniter atque cito,
clam mē spectāstī rīdēns et plēna lepōris,
tē vīdī, firmō, nōnne negāre nequis?

XXVII

Mortius ut saxum cecidit sub vorticis undās
lūcificās viridēs: perdidit ille fidem
vītae sē dignae neque jam spērāre volēbat
rem pulchram fierī, nōverat ille bonī
nīl sibi ventūrum. Quis nostrum scīre valēbit
num flātum pergat post iter illud adhūc?

XXVIII

Ō mulier fēlīx, oculōs in pectus et īnfrā
cāsū conversī: quam tibi compta nates!
per tē mīrandam mihi pulchra Bonōnia cordī'st,
nōn propter comitēs conciliumve rubrum!

XXIX

Quam mihi dulcis erās! nōn possum pergere laudem,
quid fuerit servō: immemor esto meī,
sī tantum dīcēs duo verba pusilla "valēsne,
cāre" silē quaesō! Nōn bene menda ferō.

XXX

Sāturnum vīdī mihi post iter esse planētam
in prōmptū tandem; nordica docta mea,
mēcum vēnistī temerāria vecta sub astrīs
ignivolō tēlō per spatiāle gelum.
Ānellī nitidē lūcēbant nūbibus umbrās
pingentēs tenuēs, nīl superāre potest
hunc vīsum prōrsus, cūr nōn meminisse vidēris?
Somnia vāna tibī, cāra, libenter agō.

XXXI

Est nātus Dāvīd, agedum laetāre sodālis!
quis nostrum poterit nōn tibi velle bene?
prō tē scrīpsissem sī fēmina carmen amōris
sed careō mammīs, hoc satis esse putā.

XXXII

In gregibus nōlī versārī tempore quōvīs,
fac sōlus studeās: scrībe, repinge, lege!
rōmānus mundus scatet atque redundat ubīque
merdā perliquidā, nūllus amīcus erit.

XXXIII

Clāra, manūs digitīs gelidās circumdare vellem
sed numquam fīet: displicet atque placet.

XXXIV

Sōl hodiē nūbēs post magnās attulit ōmen,
praesāgium vēlat quod mihi trīste liquet:
tē semper vellem sed crās adamābis amīcam,
dissolvar tacitē. Sponsula cāra, valē.

XXXV

Incōnīvus eram noctū sine pondere somnī,
spectābam cameram, pallida lūna mea.

XXXVI

Per speculum quoddam patuit mors, ossea crūra
et siccae costae: mortuus ipse putor.

XXXVII

Quis Dēsīderiae vacuum pergrande replēbit?
Nōn lūnae faciēs est mihi magna satis!
Ignifluum corpus, cardō systēmatis hujus,
sōlis nōn tenebrās caedere lūce potest.

XXXVIII

Fac videam palmum, distende, vidēre requīrō
quid post tē lateat, mēne misella timēs?
Nunc veniās mēcum, nam nōlō sōlus, inermis,
aestīvum tempus dēgere mōre meō.
Nōn cūrō, mēcum fugiās, audēsne perīre?
hoc nōbīs animum reddet in aeva novum.

XXXIX
Combustum mundum videō, spēs nūlla manēbit.
quārē mē fugiēns hic muliebris amor
tam lacerat carnēs? numquam mea terra vetusta
spōnsam mī genuit! vīsne repente volem
ad gelidam Thūlēn Naddoddī, Tuscia mītis?
hīc modo nāscuntur scorta pusilla, vidē!
scortula quae nonnās sē fingunt tempore missae
quae cunnum retinent, quae mala verba timent.
Vīs mē pāstōrem boreum, sīc perge tacēre,
cēpī, candēscam sōle neglēctus ibī.