Wednesday, 11 October 2017

I

Cycnī perleviter peragrant utrimque palūstrēs
ōrās et siccī frustula pānis edunt.

II

Quōmodo merdōsam pilulam scarabaeus in umbrīs
nocturnīs valeat volvere saepe rogō,
collēs praeteriēns breviter dēsertaque magna
rēctōs per cursūs ut mare nauta secat:
stēllās is sequitur, nēmō scit quōmodo certē
sit caelestis eī lactea nōta via.

III

Nūbēs permagnae referunt mihi frīgora tandem
sīc nātūra bibit terraque sicca madet,
exsurgunt iterum cochleae pluviamque resorbent
post aestum calidum, prāta novella virent.

IV

Nūda puella jacet super herbam tēctaque muscō
mollia saxa terit corpus et alba cutis.

V

Prīvārī māllem mox testibus atque puellīs
quam linguā Rōmae, spōnsula cāra mea.

VI

Pessima tū mulier cōnārīs verba latīnā
nōbīs effārī nē tua lingua labet
sed tē cūrābō minimē, fellāre redoptā
percrassum puerum, mē fuge, prāva lupa.

VII

Cūr foedus videar mihi semper, amīca, requīrō;
nōn jam sūs crassus sum neque turpis homō,
quod reputem mēcum, crassēdō corporis astat
mentī vexātae cum sit oblīta diū.

VIII

Nōn nōvī nitidē quod noctū vīdimus ambō
inter dēsertōs arboreōsque veprēs,
sed meminī pellem spissam resecāre bisōntem
et sceletum propriā sponte venīre forās.

IX

Fōrmōsum reserat largē curvāmina corpus
dum prōnum recubat, lēve: cubīle replet;
mollis et alba cutis lūcet sine vestibus ārdēns,
mammās nōn tangam, tē, bona mūsa, colam.

X

Laudās tū semper mea carmina, Parvule, laetor;
hoc tantum doleō - nē male, cāre, ferās -
tē nihil hanc linguam quā scrībō cernere posse
ex reliquīs linguīs, nec tua firma tibi.

XI

Fūmum summittō nebulōsō strāmine tēctum
ad caelum Thūlēs sōlstitiīque fruor
lūmine nocturnō. Mē nūllus tanget amōris
hōc major sēnsus: sōlus et orbus erō.

XII

Plānitiēs albae tibi sunt, antarctica terra,
et montēs niveī quī grave pondus habent
in dorsīs amplīs. Nequeunt animālia quaevīs
haec nisi pinguīnī frīgora ferre fera.

XIII

Corpus amāre tuum cōnāre, puellula dulcis,
arbor enim viridis fuste vidētur adhūc.

XIV

Tam multum minuor nunc ut formīcula major
mē prope dīcātur, bēstia dīra ferē; 
rōs oculōs umbrat tenuī vēlāmine māne
et prīmum videō corpus ināne tuum:
ērūcīna cutis tegit exta tenellula, dīva,
in dēnsīs herbīs est tua parva domus.

XV

Gemma cavē ventum nocturnō tempore mīrum
extrāmundānae sīdereaeque ferae
quae capiet carnēs oclahōmēnsēs et ad altās
stēllās extollet, cāra puella, tuās.
Forsan dum recubās jam mordāx intret in hortum
tamquam cojōtēs ad loca vasta silēns.

XVI

Linguārum studium nōn vult sibi mīllia multa
īnstrūmentōrum nam cerebrum sat erit.

XVII

Cūr praebēs faciem foedam quae saepe movēre
cōnātur stomachum, cūr tibi nūllus amor?

XVIII

Tū falsē Minerō laudās mea carmina vāna
quae scrībō, quaesō, fac tua menda fugam.

XIX

Trīstitiam numquam mihi vix prōdesse putāvī
sed maeror quīdam sat mihi, Gemma, placet.

XX

Ad multōs annōs veniās mī, cāre sodālis,
sed juvenis maneat spīritus atque color.

XXI

Quid tū, cāre velīs, stultē blaterāns et inānis
nātī vix miserī maxima bella canēns,
fac capiat folium per quod fit dūcere raedam
concrētum factum, pessime vāne pater.

XXII

Lābidus est cunnus tāctūque vidētur, amīca,
mī spolium cochleae cum pluit atque tonat.

XXIII

Somnia nōn plānē vīvis, tibi nūlla potestās
vertendī cāsūs ut placet atque libet,
nōn corpus regitur cerebrō sed somnia vincunt, 
hoc perdis tempus quod tibi nocte fugit.

XXIV

Irrīsus vīvit dēspectus et orbus amōre
quī servit mūsīs, quī canit ossa sua.

XXV

Fac valeās iterum, mea Gemma, dolēns et adaugē
vim juvenisque vigor sit tibi magnus item.

XXVI

Somnivagum fierī cōnor quī rēgna peragrat
obscūrae noctis, quī regit illa quoque.

XXVII

Cūr tibi nōn placeō? Nōn jam mihi magna sodālis
es messāpa, queror. Dulcis amīca redī.

XXVIII

Auscultāre tuās quis nostrum pergit et urget
nūgās porcīnās? Quid remorāre morī?

No comments:

Post a Comment