Saturday, 9 September 2017

I

Lūnārēs vallēs haec lītoris arva videntur
tempore quō prīmum vēnerit hospes homō,
nam lūx collūstrat nitidam sat fortis arēnam
ōrae cūstōdis, sīc nihil est ut erat.

II

Nōn melius valeō trānsvectō tempore multō,
sānātur pellis vīscera saepe dolent,
intereā fugiunt mīrantia frusta celebrī
quae vītam rapiunt laetitiamque meam;
Pīpius et Singus stultī mea vulnera rīdent,
rīdēbō lacrimāns ultimus ipse tamen.

III

Cor concallēscit: nihil illud sentit amōris,
dūrum fit saxum quod subit omne malum.

IV

Cūr cupiam semper cōnscrībere carmina vāna
cum nīl sit fandum mē modo saepe rogō.
Cum mihi mūsa favet vīsus, dēlīria mīrā,
lūcem stēllārum, corpora fusca canō,
rēs quās nūllus homō cūrat nec sentit adesse:
splendida nauca notō parvaque gesta nova.

V

Ante tuam faciem corrumpor et omnia perdō,
tōtus dissolvēns, membra cruōre fluēns.
Collige tū mālās, oculōs et crūra recīsa,
concine perdulcem frācta per ossa melum.

VI

Martīnum nātum celebrēmus verbaque laudīs
omnēs tollēmus quam decet atque libet!
Quisnam dum loquitur nostrī superāre bohēmī
dīcendī cultum calliditāte potest?
Littera nūlla fugit mentem neque forte pusillum
ejus cōnfundit lingua perīta sonum,
longās vōcālēs prōdūcere mōre latīnō
vōce valet nitidā, corripit ille brevēs
ut nēmō nostrum poterit cōnāmine captus!
Ad multōs annōs vīvat et arte micet.

VII

Lūcēscunt silvae, nova lūx in grāmine fulget,
sōl ruber est discus, pallida lūna pila;
nōlī, cāra, loquī, fugiat tua corporis umbra!
nōlī tū tacitum rumpere lūcis iter.

VIII

Somnō captus eram cum tē, messāpa, vidērem
mīrantem mēcum lītus adīre latēns,
in sabulō noctū numerāvimus astra sedentēs,
nēmō turbāvit nōs neque vīdit eō.

VIII bis

Lūcēs urbis adhūc turbant oculōs et adumbrant
effigiem spurcam quae tremit atque labat
corporis indomitī, manuum sub līmine mēnsae
et fessī vultūs. Est mihi nūlla quiēs.

IX

Quis nōn invidiā complētur et igne flagrātur,
quis mihi dissimilis? Quis genuīnus homō?

X

Ignōrō plānē mihi quid studeamque velimque
nōn satis est quicquid, nīl mea membra replet.

XI

Permultās studuī jam tōtō corde puellās:
multās et variās quod mihi nūlla placet.

XII

Perdere tē nōlō, sub stēllīs lūcibus albīs
errās et lūgēs, nōnne redīre nequīs?
Sed tibi mox veniam, mea candida nympha, salūtī
dux mihi collūstrāns stēlla polāris erit.

XIII

Ad mare nāvigerum cinerēs veniant et amārus
cantus cētōrum conterat ossa mea.

XIV

Est amnis placidus, speculum mihi lēve vidētur
quod semper restāns undula nūlla movet
et pellēs, vēnae religantur corpore pulchrō,
ossa, carō, nervī, cor, jecur atque cruor;
tempus jam trānsit, liquidam corrumpit amīcae
fōrma superficiem fragminibusque subit.

XV

Pertenuis flātus mulcet tua crūra rubella
et sōlīs radium sanguine plēna manus
obstruit ut videās undās hominēsque natantēs,
candida pellis erit cocta locusta tibi.

XVI

Thūlē mē revocat, collēs montēsque nivōsī
mē tōtum rapiunt haec nebulōsa loca,
sīc illūc studeō quam prīmum saepe redīre
ut lūcēs boreās īnsequar atque canem.

XVII

Candidus ursus egēns agitābat mē per aperta
grāmina vēlōcem, nōn erat ūlla casa
vel domus apta fugae nam jānua nūlla patēbat,
sīc prōmptē faucī mē lacerāvit atrōx,
ut dolor est sēnsus sopor omnis fūgit ad umbrās
et vīdī lectum, strāgula fusca, librōs.

XVIII

Cāra Selēna, silēs neque cūrās amplius istum
stultum quī scrībit sōlus et aeger hebēs,
nōn multum rēfert sine cūrā vīve, puella,
hoc carmen moriēns ultima verba feret.

XIX

Vāgītus mundī populum conquassat et orbat,
dum cultus moritur, dum perit omne decus.

XX

Heu, nēmō nostrum cupiet Fabiāne parumper
nūgārī laetus verbave vāna dare,
est lūctus validus nam pressī pondere mortis
tē flēmus, sapiēns, quī levis atque fugāx
ad stēllās tendis tibi quae sunt ultima mēta,
nōn aliud scrībam, trīstis amīce, valē.

XXI

Quid studeam tōtī vulgō satis esse relātum
ā mēmet patulō, lēctor amīce, putō
sed nī scīs dīcam sine vēlīs versibus istīs,
rīdiculus videar, sit mihi fundus ubī
aedificāre licet casulam procul urbe molestā
in prātīs Thūlēs aequoribusque vagīs.
Sōl prō mē vigilet pernox aestāte renātā
et dōnent flōrēs alba lupīna mihi,
germina dum glīscunt ovibus jam pābula pullant
captum tunc veniam rhēa colōre rubrō
ut faciam blandum pulmentum, caespite caesō,
in madidīs herbīs frīgora magna ferēns.
In sellā sedeam spectāns in montibus umbrās
crēscere post longum perpetuumque diem,
post tenebrās moriar stupidus sub tegmine caelī,
signātō boreīs lūcibus, astra petēns.




XXII

Sint mihi tot fartae scriblītae nunc quot in orbe
terrārum nigrī repperiantur equī.

XXIII

Lingua latīna valet mihi trīstī reddere rīsum,
est hoc prōdigium quod sine pāce queror.

XXIV

Albior Ārbjorgā nēmō nī candidus ursus
est vīsū prōrsus! Sed caret illa pilīs.

XXV

Nē cūrem reliquās rēs nī tē, lingua latīnā!
quod nihil est melius, māter amāta, mihi,
tū numquam reliquīs mē sōlum; littera nūlla
mē fugiat vellem plēna nitōre tua!

XXVI

Mūsculus est cerebrum quem vōs īnsūmere taedet
semper dum loquitur garrula lingua tamen.

XXVII

Dum studet et relegit scrībens Ārbjorga silenter,
indāgor sōlus singula parva viae:
mōtāntur betulae fragilēs in līmite callīs
hūmānum praebēns ōs speciemque novam, 
Fūmōsī Portūs lūx candida percutit undās
sub ventō boreō quī mea membra gelat.

No comments:

Post a Comment