Saturday, 1 July 2017

I

Cum biberim validē caput et mea vīscera maerent, 
omnia jam vomeō: crāpula magna fuit.

II

Circum lectīcam saltās ubi perditus errō
mente per astra volāns et tua laeva manus
tangit mē tractim; tē, mūsa, feram sub amictum
orbis terrārum quod tegit umbra mea.

III

Thūlē, mox veniam, quaesō mē accipe tōtum,
nix muscusque tuus mē tegat atque terat.

IV

Lūna jacet dulcis dērōsa lepōre perāctō
nocturnae pompae sīdereae sub eā.

V

Flōs rubicundus eram, juvenis sub sōle virēbam
sed coepit calamum rōdere musca rapāx,
hoc caelum vīdit doluitque perīre superbum
mē gemmam dulcem, flēvit, hiemsque celer
in muscam miseram pugnāvit frīgore magnō:
crystallōs genuit ventus in orbe reflāns.
Omnia tēcta gravī nive sunt ningōre molestō
sīc maneō juvenis semper, inulta tamen
sub glaciē jaceō: flōrēbō lūce renātā
crēscere cum rīvus coeperit amne novō.

VI

Hūc saxum cecidit quod parvus nauta colēbat
ut serpēns viridis, callidus atque fugāx.

VII

Cūr siccīs oculīs ōrnās mea verba maligna?
fac laxē doleam, fac moriātur honor;
vestēs dum loquimur nōdātae forte plicantur
fit nūdum caelum praecipitatque solum.

VIII

Lūcibus et scrīptīs urbēs ubicumque replētae
albēscunt noctū sint quasi signa mala.

IX

Numquam mē certē tē, cāra, relinquere posse
nōvī cum teneās cor calidamque manum.

X

India, tē vellet postrēmum vīsere Nīcus
sed cancrum vexat: somniat ille modo.

XI

Verbum mē fūgit neque nunc nihi velle vidētur
reddere laetitiam quae scatet amne diō.

XII

Flāva puella valē, tibi det bona mūnera fātum,
sīs mē sub stēllīs tū revidēre potes.

XIII

Sunt glaciēs oculī dum stat vēsāna puella,
nīl dīcēns terret mē faciemque tegit;
sub strātīs cultrum cēlat coriumque ligāmen
"hic puer īnsomnis dormiat" illa canit.

XIV

Haec fugiat vēlōx mē pessima vīta dolentem
nē patiar poenam quam dedit ista mihi.

XV

Errāvī miserē certāmen, amīca Diāna,
neglēxit jūdex carmina parva mea,
sum longē pejor superā victrīce poēta
pulchrior et macrior, jūnior et Latius.

XVI

"Texia, tē vīdī sed numquam corpore vēnī;
sīc sabulum tetigī, mente vagātus eram”.

XVII

Praedita perpulchrīs ālīs adamantina virgō
dē caelō cecidit lēniter usque solum,
hūmānum corpus nitidē lūcēbat in arvō,
strīnxit mē flentem flēvit et illa simul.

XVIII

Silvās et montēs Italōs salvēre jubēbō
haec cum dēbēbō linquere cāra loca
quae semper vīdī quibus est mea vīta dicāta;
ut veniam fessus per mare trīste domum
quam nebulae condunt tenebrīs in vertice mundī
et tepidus rīvus conterit amne nigrō.

XIX

Cāra, diēs moritur neque sōl spatium dat amoenīs
stēllīs quae fugiunt ōs oculōsque meōs.

XX

Tū semper mēcum procul hinc, Īslanda, manētō
fac moriar tepidōs vīnctus amōre tuō.

XXI

Sī bene mē tractēs sit mundus plēnus amōris
quod modo sum sōlus, cāre, viātor egēns.

XXII

Dīc aliquid pulchrī, mihi dīc verbum quod amābō,
spōnsula tange manūs ōs faciemque meam.

XXIII

Quod praeoptāstī dōnō tibi, cāra magistra,
ante meum saltum per nebulās ad eōs
quī Thūlēn pedibus pulsant, ursōsque polārēs,
sed redeam tandem, docta magistra cave;
haec socolāta tamen sapiat ceu perleve nectar
ut vītae parvum sit tibi dulce bonum.

XXIV

Tē dīcunt foedam sed tū mihi pulchra vidēris
trāns vēlum spissum conditur alba cutis.

XXV

Patrem mendīcum male fīliolamque neglēxī:
nunc culpā morior, cor putrefit sub humō.

XXVI

Lūna volat mēcum per nūbēs: aequora tangit,
nox quae mē vēlat rumpitur atque fugit.

XXVII

Quid faciās quaerō tū, dormītūra puella,
vellem tē nitidē fingere nāre levis.

XXVIII

Terra valē genetrīx! salvēre volō, bona māter,
quae semper fīdēns mē comitāris ita.

XXIX

Quōmodo tē, Thūlē, poterō laudāre venustam
tam perfecta virēs ut nequeam nec agam.

XXX

Nōn scrīpsī carmen quidquam tibi, cāra puella,
quod plēnē vīxī cum moderārer iter.

XXXI

Sōl hīc tābificus lūcet glaciēsque liquēscit
dum flātō calefit frīgida paene manus,
corpus nōn agitās, tibi nūlla procella molesta,
ventō tū levior candidiorque nive.

XXXII

Quot lacrimās fundis, quot fundō, cāra, vicissim?
Hanc terram linquō quae fuit apta domus
et perdō cordis partem, dolet, ōscula rapta,
ōs rubrum, spīcās caeruleumque mare.

XXXIII

Bālaenae comedit carnēs Īslanda puella
dum prō mē vigilat mortuus ille senex,
lignea mēnsa manūs concussū saepe vacillat
sed portus splendet, saltat ubīque sonāns.

XXXIV

Mē Carolus semper rīdet quia frīgora tussī
faucēs afficiunt usque sub ossa meās
et quia sōl mediae noctis jubet īre per urbem,
impeditō somnō, pervigilāre, morī!
aestū fac Carolus mea tunc petat oppida Tusca
ut sūdāns sōlem ferre nequīre putet.

XXXV

Hoc nigrum lītus viret atque renāscitur herba,
muscum tū pedibus tundis, amīca, labāns
saxaque fusca, vidē, reddunt tua membra comamque
lūmine percussam candidiōra nive.





No comments:

Post a Comment