Saturday, 20 May 2017

I

Pangere Rōmānōs versūs ego cōnor amoenōs
sed foedōs scrībō: mūsa maligna silet.

II

Fac veniās mēcum neque nōs pugnāre valēbit
quisquis, vincēmus semper, amīca, simul.

III

Cunnus, amīca, magis placet ac dēlectat in annōs
tam mē quam tēmet, nōnne sumus similēs?

IV

Incola tū Thūlēs quae fīda sodālis in orbe
terrārum superes sōla, tibī sit honor;
pulchra puella diem nātālem dēge serēna
fac vīvās iuvenis semper amōre fruēns
huius sermōnis: tē dīligat atque vicissim
contrectet mālās, candida docta, tuās.

V

Stēlla cadit vēlōx dē caelō, cauda manēbit
paulisper, fugiet. Sed mihi, nympha mea,
iam voluī tēmet semper mēcum, mihi tantum,
stēllae sunt surdae verbaque flātus erunt.

VI

Haec pariēs lacerat cosmum sīc gurgite sūgor
praecipitor rapidus taetra per astra nigra
et vacuōs caelōs quī mē condunt sub amictū,
parvī sunt hominēs, praedor et inde secor
nam comedunt pavidum corpus portenta pusilla
hōrum mundōrum trīstia mōnstra mala.

VII

Signa Latīna latent nūllum verbum mihi dīcis,
est sōlum nōmen rīdiculumque tuum.

VIII

Vespera fusca rapit lūmen periēns et amīca
sōla silet dēmēns, prōdigiōsa tremit,
mūtātur faciēs mihi vix aliēna vidētur:
nōn viridēs oculōs praebet ut illa solet;
subrīdet stolidē, digitōs sūgit neque dīcit
verbum cui loquitur, stulta puella canit;
rubrī sunt oculī cutis alba nigella vidētur,
dentēs sunt rōsī, pallida lingua cadit.
Currere nōn poterō vermis magnus fit amīca,
fōrma fugit corpus, charta referre nequit,
nam vestēs turgent, lacerantur et ātra salīva
effluit in mēnsam: mē capit inde vorat.
Nōn morior tandem, fluitant in corpore mersa
membra, renāscor enim perfidus atque sagāx:
rēpēns sum mōnstrum tanquam mea māter amāta
quae cūnās puerī concutit atque movet;
incubus est genetrīx, genitor mihi trīstis et orbus,
pessimus est daemōn: sum pater ipse meī.

IX

Ut sōl lūce lutum tangit neque perdit honōrem
tū replēs oculōs casta puella manēns.

X

Nunc Dēsīderiae nūdum corpus revidēbō
sub pluviā spissā quod micat atque rubet.

XI

Quis melius valeās cōnscrībere verba Latīna
quam tū, Iōannēs, semper ubīque rogō,
sed dīcunt omnēs nūllum tē vincere posse;
tam rapidē, lepidē, perbene lingua movēs!
Vīvās ad multōs annōs sapiēns, bene vīve!
Quam minimē doleās, crēscat, amīce, favor.

XII

Dormiat alba cadat somnō concussa puella,
torpor eī tribuat somnia pulchra diū.

XIII

Vīsere tē nōlō quia pessima saepe fuistī
quamvīs nunc fingās, Cassia, esse bonam.

XIV

Scurrae sunt foedae: mihi causa repente pavōris,
sed palomēna magis, nīl magis, illa fugat.

XV

Subcosa mē genuit regiō pulcherrima Tusca,
caelum mē rapuit, frīgida terra teret
at vellem quondam studeōque per astra vagārī
perlevis ut flātus, limpidus atque fugāx.

XVI


Arctica terra placet mihi valdē, pulchra puella,
cūr placeat quaeris: frīgor amīca placet.

XVII

Quis tē pulchrior est et dulcior, albida Mārta?
Fac crēscās rapidē, docta vidēris enim.

XVIII

Cum sentit caudex aliquid quod nōn placet illī
mox intermittit verbula blanda, vidē!
contemnit Balbus mē strēnuus atque malignē
fingit mē puerum, sīc agit ille miser.

XIX

Dēnūdātrīcēs praebent mihi corpora pulchra,
nummōs sīc quaerunt, rēte lupānar eīs.

XX

Fac stringant trīstem mē bracchia mollia, quaesō,
nē fugiās tenebrās fortior adsit amor:
herbae noctēscunt nam sōl moritur sub acerbīs
montibus et nebulā cum regit ācris hiems.

XXI

Māter amāta tibī nunc vellem dīcere multa,
pauca tamen valeō verba dicāre bona;
nam superus sēnsus mē cōgit amāre silenter
et, genetrīx, nūllum scrībere carmen adhūc.


XXII

Lingua Latīna videt mentem capit atque benigna
cūrat sed stultus scorta maligna sequor.

XXIII

Poscere mē nōlī nātōs quia taedet habēre
mē parvōs stultōs, vīvere fessa cupis.

XXIV

Sōlī per segetem vastam sub nocte vagāmur
sunt captī frūctūs agricolaeque cubant,
vēscitur hoc caelum mē, nigrō gurgite mōtō,
fit faciēs subitō quae vorat ossa mea.

XXV

Īslandās tribades soleō spectāre glabellās
cum nūdae mōnstrent corpora pulchra palam,
in nōdīs mīrīs gerit altera saepe capillōs
quae loquitur multum dum cita fūmat eās
chartās īnfartās quās ēmit amīca venēnō,
altera, quae timidam praebet mentem, fit amōris
causā dēlinctrīx et sine mōre fricat.

XXVI

Noctū persēnsī manuum digitīque rubentis
tāctum tam tenerum quam cava plūma cadēns.

XXVII

Scrībere nunc statuī sed nōlō scrībere semper
nam nūgās pangō: taedet, amīce, valē.

XXVIII

Carpe meum leviter cor sed tibi carpe, puella,
hōs trānsī montēs carpeque quidquid egēs.

XXIX

Tot pānēs ederem dūcēs ut crassulus ursus
ēveniam rapidē nī sit amāta mihi.

XXX

Caeruleus cētus natat in maribus sub amārīs
undīs quae crēscunt, surripit atque necat
parvōs et pavidōs puerōs quōs vīta recussit:
saltū sē jaciunt praecipitantque levēs.
Jam taetrum lūdum potes hunc ubicumque vidēre,
nōn est hūmānum quod movet ista mala.





XXXI

Quid melius prōdest oleātō pāne, Michāēl,
nunc nostrō ventrī quī boat atque rugit?

XXXII

Dēfessus spectō trāns līmina noctis abyssum
quī dēnsus tōtam condit in urbe viam:
invidet et rigidus stat homō sub lūmine parvō
post vitrō salvat spissa fenestra mea.

XXXIII

"Dissolvar plānē nec particulae nec alacrīs
umbra supersit" ait mēns mea capta malō:
īnsectum foedum videor, Mārtīna venusta,
cum veniam lectum mūtus in ōre librōs.

No comments:

Post a Comment