Saturday, 1 April 2017




DĒ SIGNŌ MEŌ

"Quid sibi vult?" quaeris signum quod pāgina mōnstrat

haud est rēs dictū limpida prōrsus adhūc:
dē lōlīginibus magnīs nārrāre solēbat
mī, quī parvus eram, perbene cārus avus;
fulgida semper erit stēllae rubrae bona fōrma
quae faciet  populōs nōbilitāte parēs;
candidus est ursus signum, licet, Arctidis albae
quae iam cor cēpit surripuitque sibi;
extrāmundānus discus notat esse, cavētō,
stultum, quī scrībit garrulus, atque novum;
sī quis mē nōvit subitō mē fingit in hortō
herbās cūrantem denticulōsque ferōs,
proptereā posuī similem vaccae prope centrum
dūmum carnivorum quī sine fīne comēst;
post omnēs fōrmās color est ūnus sine cultū,
vērāx et simplex, est color ille maris.

No comments:

Post a Comment