Sunday, 5 March 2017

LATĪNITĀS OMNIBUS!

Conteror invidiā nec dīcere mē pudet umquam:

omnēs neglegitis carmina multa mea,
nam vōbīs valdē placet auscultāre magistrōs
dē lānā caprae, pectore flante, loquī.
Sint paucī, quaesō, paucī maneantque Latīnī,
nē mundus fīat pessimus inter eōs
quī spatium vastum caeleste colunt super undās
ōceanī, cētī magna, profunda domus.
Damnentur Dānī puerīlēs quīque libellī,
sunt lābēs nōbīs: quisque Latīnus erit.

No comments:

Post a Comment