Friday, 31 March 2017

I

Quot nunc sunt nitidī resplendentēsque colōrēs?
Mūsica fit corpus, saltat amīca fugāx:
mē rapuit vortex, īris scrīpsit mihi carmen,
septicolōris amor brāchia tēxit aquā.

II

"Ad multōs annōs" iam dīcimus atque beāmur,
cāre poēta sagāx, sit tibi mūsa bona.

III

Sōl erit in caelō cum lītora nigra vidēbō
mē numquam noctū dēseret umbra mea,
vincet hyperboreum frīgus Vīcinga puella,
quō libet atque placet mē comitētur ea.

IV

Mox Dēsīderiae faciēs pulchella revīvet,
mē faciet parvum, pulchra puella redit.

V

Is dormīre nequit propter sua plūrima menda 
esset enim melius perdere crūra male.

VI

Cui socolāta placet bene crustula nigra placēbit
pulmentō soiae lacteque farta bonō,
sunt oreī sapidī, nōn plangeret ūllus amōrem
sī, pol, cōnstāret mundus, inermis, eīs.

VII

Quōmodo tū loqueris? Virgō tibi lingua misella
dīcere vīs multum sed tua verba carent.

VIII

Ignis tē cēpit Mārcelle miserrime frāter,
effūmāvistī vītaque fūgit inops.
Tē nēmō flēbit nisi nōs quī ferre nequīmus
saevitiam stultam; mors tua cassa tamen
nam pergent hominēs īnsontēs ūrere noctū,
sunt patrēs nostrī. Cāre quiēsce bene.

IX

Quis superat fōrmīs vix ingeniōque Melōram?
"est senior" dīcunt: nīl capiunt et amant.

X

D
īlēxit tenerē tribadem Laurentius āmēns,
mentula nōn prōdest, displicet, illa fugit.


XI

Corvus amīca tuōs oculōs raptābit in antrō,
in tenebrīs lūcet pellis amāta tua.

XII

Parvam scriblītam comedō cui fulva farīna
ē grānō vēnit, farre gravīque molā.

XIII

Iūs comedam laetē quod tōtō pectore coxī,
quid gustū superat, cāra puella, fabās?

XIV

Rōstrum perparvum nigrum mihi cygnula praebet
drēnsat dēmissē lallat, amīca, levis.

XV

Ursae nōn pariunt, Plīnī, catulōs sine fōrmā
sed parvōs nātōs cōnsimilēsque pilīs.


XVI

Illa meī īnsānit, perpulchra sodālis, amōrem,
hoc retinēre nequit cum mihi verba dicat.

XVII

Dīxistī patulus carnēs omnēs tibi cārās
nam vītāre nequīs languida crūra suis,
hystrix est similis puerō parvō sine pelle
mortua dum coquitur, tūne vorāre valēs?

XVIII

Tē nōn ferre potest quī stulta putat tua verba
nam verbīs cōnstās faeceque, corde carēs.

XIX

S
ī male calvēscam tunc cōnscīscam mihi mortem,
est longē melius perdere sē sub humō.

XX

Quis dīxit foedās tibi crassās esse puellās?
Multae sunt pulchrae, crassula nympha mea.

XXI

Mē fugit et fallit prōrsum quidnam sit amāre,
ignōrō plānē pondus, amīca, tuum.

XXII

Fēlēs, cūstōdēs animārum, mēmet adumbrant,
noctū mē spectant: proxima busta mea.

XXIII

Tē nōn ferre potest quī stulta putat tua verba
quod cōnstās verbīs faeceque, corde vacās.

XXIV

Annī sunt Chrīstī tibi, callida cāra magistra,
tam fīēs sapiēns ut mea verba fugās.

XXV

Pellex, mē sōlum tibi carpe colōre rubentem
salvā mē quaesō dūc mea membra mala.

XXVI

Umbra profunda, vidē, caecat discrīmina magna
est spōnsus cordī, nōnne sodālis item?

XXVII

Nōn cupiō nūdam tē, candida nympha, vidēre
sed mālō sōlus perdere tempus egēns.

XXVIII

Est longum corpus muliebre vidētur et album
parvae sunt mammae, mascula saepe coma;
mās an fēmina tū? Tibi fallere mē placet arte
sīs quid sīs futuam tē sine mōre bene.

XXIX

Saepe, pusille puer, rīsum vīs, Calve, movēre
sed melius rīsum fūnera multa movent;
cui placeās quaerō, tibi, callide docte Latīne,
calvitiēs barbam tempore vīcit enim.

No comments:

Post a Comment