Friday, 24 February 2017

A. D. IX KAL. MART. - MMDCCLXX

Bulgara, mē Rōmae vīsistī, grāta sodālis,
et multum tempus dēgimus inde simul.

Urbem per veterem maiōrum vīdimus umbrās
quae mīrābantur nōs ita posse loquī,

dum puerī rīdent nōs dīcere cūncta Latīnē
Flāvius ēminuit circus ubīque patēns
fīnximus esse tamen Rōmānōs tempore vectōs
quī contemnēbant vulgus et aeva nova.
Patris Cȳrillī quoque vīsimus ossa silentēs
in cryptā magnā terrificāque mihi;
mūnera dōnāstī mihi laetō parvula bīna:
mīlitis effigiem quae gerit arma sua
et nummum minimum quī sānctum mōnstrat equestrem;
accēpī timidē quod tibi nūlla dedī.
S
ed tempus fūgit, sub nocte dolenter abīvī,
tē sum complexūs; cāra Diāna valē.

No comments:

Post a Comment