Sunday, 8 January 2017

I

Heus hominēs, hodiē celebrētur amīcus amātus
Dāvīd quī semper mē comitātur ovāns
ille fidēlis erit quia corde manēbit amoenus,
nunc extollātur plēnus amōre calix.

II

Tū iūrgāvistī sine causā cum omnibus ergō
quōmodo nunc possum dīcere grāta tibi?

III

Sub tenuī caelō iacuit stēllīsque diurnīs
corpus quod somnus levior quam plūma gravāvit;
in prātō iacuī iuxtā nemus atque rubētum,
sūs mē turbābat quia morsibus
ēsse volēbat,
sed coniēcit eum vēlōx in vincula magna
ē nihilō ventus genitor tandem mihi cārus.
Sōl perparvus erat: cēpī dēesse planētam
quī genuit gentem quam nōvī pervigil illīc,
et violācea lūx caelum lūstrābat ubīque.
Plēnus laetitiā dīxī mihi verba solūta:
"Splendor mē caecat Dēsīderiamque minūtam,
sum tamen immēnsus, vīvam sī fūgerit illa".

IV

Īnsula, tē glaciē tēctam videam, mare frīgēns
et sōlem invictum, sēmita longa mihi.

V

Limpidus et gelidus ventus saltāre coēgit
stēllās in caelō. Mīror adesse mihi,
lūcent per noctem, dēfessa puella, capillī
quōs tetigit radiō Lūna lepōre micāns.

VI

Tōtam per noctem recubāvī, candida nympha,
nōn expectāvī mediam noctem quia somnus
incoepit tenerīs manibus certāre gravātus
sīc cecidī vīctus laetusque repente labōre.
perdoleō pompās sed tēcum, parva puella,
lūx perpulchra mihī, paulum vigilāre volēbam,
ut bona verba darem dōnō cui multa dicāvit.
Tertius annus erit neque postrēmus, mea cāra,
crēscere mox sēnsūs hoc spērō corde frementī.

VII

Pessimus est annus quī fūgit, amīca fidēlis,
est mundus stultus, cūr celebrātur ita?
Nam cārī multī periērunt tempore parvō
dum magnī dūcēs bella cruenta gerunt.

VIII

Orphana parva tibī rīsum nunc reddere vellem

et
numquam valeō maesta puella manēs.

IX

Ut meretrīx āmēns pervēnerit,
horrida mūsa,
pangēmus nīsū carmina digna cane.


X

Numquam respondēs, tū pessima foedaque capra,
trīstitiam fundō taedet adesse mihi.


XI

Albida pellis erat cum nūda puella iacēret,
intereā lēvīs praebēbat sīdera caelī;
mollia nam tractim retegēbant strāgula fōrmās,
surrēxit turgēns ob frīgora rubra papilla,
tangēbat ventus suāvissimus ūbera parva
crūraque diffūsā splendentia lūce viārum,
somniculōsa tamen recubābat amāsia pulchra
ignōrāns sēsē spectācula ferre venusta.
Aetās fugiet, corpus mūtābitur atquī
vellem tē mēcum bene tempus dēgere tōtum:
cor tibi semper erit generōsum, mēns tibi pūra.

XII

Glōria vāna tibī quia sub tellūre iacēbis,
verminibus caecīs, pulchra, placēbis ibi.

XIII

Bellus eram iuvenis: iam coepī perdere fōrmam,
advertō, moriar mox nisi pulcher erō.

XIV

Cūr numerōs scrībam quamvīs excellere metrō
nōn valeam quaeris, callide cāre, patet,
scīs Dēsīderiam semper flōrenter amāre
per versūs paucōs verba pusilla mea.

XV

Vōs miserōs falsōs vellem mox fuste necāre
nī mortem facerem rem mihi saepe bonī.

XVI

Sēcrētum dīxtī populō, quamvīs mihi prīmum,
īnfima mīrāris scīscere saxa quoque.

No comments:

Post a Comment