Sunday, 29 January 2017

I

Glōria vāna tibī quia sub tellūre iacēbis,
verminibus caecīs, pulchra, placēbis ibi.

II

Bellus eram iuvenis: iam coepī perdere fōrmam,
advertō, moriar mox nisi pulcher erō.

III

Cūr numerōs scrībam quamvīs excellere metrō
nōn valeam quaeris, callide cāre, patet,
scīs Dēsīderiam semper flōrenter amāre
per versūs paucōs verba pusilla mea.

IV

Vōs miserōs falsōs vellem mox fuste necāre
nī mortem facerem rem mihi saepe bonī.

V

Parvula tū quondam, virguncula laeta labābās
nunc mulier trīstis plēna dolōre labās.

VI

Ānxius est animus cōnstanter amōre refectus
at caelum spectāns omnia vāna putō,
sōlum sōlāmen mihi fistula farta venēnō
cum fūmat leviter sīdera flāva tegēns.

VII

Mē comitātur avī pictūra colōribus ātrīs
carmina dum cōnor scrībere parva mea
pondus nam videō cordis plērumque furentis
cernitur atque patet mortuus ille libet.

VIII

Multī contemnunt tribadem mē mālle puellam
quā tantum verpam sūgere laeta potest,
mē pudet atque piget vōs dīcere verba sevēra
atque poētastrum verba nefanda quidem.
Mōrēs nōn mūtō quia vīta fuit mihi saeva
at mihi tentīgō dōna venusta dedit,
mūnus erit melius cum mors suāvissima pellex
mē capiet dulcis praedita corde levī.

IX

Errōnī mortem tulit algor atrōciter ācer
dum dītēs dōnant aurea vīna sibi,
est foedus mundus sed lūsitat alba puella
nōn capit illa, silet, dēliciāsque iacit.

X

Omnia vult iactāns neque vult minus omnibus illa
sed nihil accipiet quī male dōna petit.

XI

Parthenopē genuit tē, dēmēns adsecla Chrīstī,
spernere quem renuit dogmata falsa solēs;
foedior es talpā quia talpa benigna vidētur
tū tamen es prāvus, mē fuge, cāre, placet.

XII

Nunc glaciālis amor capiet mea membra quiēta
sit caelum nitidus caeruleumque cadat.

XIII

Mē cēpit somnus, cecidit sine pondere corpus
multaque pervīdī: somnus rapuit mea membra.
Ursus erat magnus quī longus ad oppida nigra
perveniēbat atrōx per grāmina flāva latendō
“vīvus avus” dīxit genitor mihi vōce serēnā
“sed peregrīnātur per mundum longus ut ursus”.
Est imprōvīsē mūtāta figūra locōrum
sōlus versābar cis putrida, foetida corda
et vomuī stomachō mea vīscera tōta cruenter:
pulmōnēs pullōs, iugulum, iecur atque liēnem;
cor cecidit madidum, nec viscida vēna manēbat.

XIV

Nunc tibi nōn possum trīstissima māter adesse
hoc doleō valdē, paenitet atque pudet.

XV

Sanguineum bellum virgō mea candida gessit
in mundum prāvum mōre leōnis hiāns.

XVI

Nunc Dēsīderiam futuam tentīgine captam
dum lingit cunnum virginis atque fricat.

XVII

Flōrea flāva tuōs oculōs dōnāre solēbās
caeruleōs, stultōs; pessima mūsa mihi.

XVIII

Nōn bene nunc valeō quia carmina foeda videntur
omnia quae scrībō, mūsa pusilla mihi.

XIX

Thȳlēn nōn speciam neque tangam lītora fusca
quae Pytheās prīmus vīdit amicta nive,
nōn speciam sōlis pernoctīs lūmina rāra
umbrās quae longās īnsolitāsque ferunt
nē doleam minium dīcam tibi tristia verba
vīdit cētōrum cor tetigitque viās.

XX

Sit tibi magnus amor cōmptissima nympha benigna
somnus nē rapiat membra gravāta tua.

XXI

Maximus et virgō noctū sub lūmine parvō
sēdērunt tenerī lūnaque mūta fuit.

XXII

Alcārum rēgem vīdī tremulāns in Alascā
parvula vestis erat nam mihi dīxit “hebēs”.

XXIII

Dīc, elephante, mihī quō tū vadis, alte, silenter
“heu rēfertne tuā? Quō placet atque licet".

XXIV


Nunc Dēsīderiae comam vidēre
et longīs niveīsque saepe coxīs
blandīrī leviter natīque possum
sed paulum doleō carēre tempus
quod semper placidē dabam quiētī.

XXV

Sīs fortis semper quia sōla, puella, valēbis;
sīs
pugnāx semper dum fugis hinc et abīs.

XXVI

Lūctus mē rapuit, nōn dormīvī, vigilāvī,
dēposuī sēnsūs: fulgida lūna valē.

No comments:

Post a Comment