Sunday, 27 November 2016

I

Octōbrī prīscō populus, tītān sine frēnō,
percussit rēgem quī porcus erat lutulentus,
Trotskius arma gerēns, vertex rubrae legiōnis,
iussū pugnantis ductōris, amoena, Lenīnī
castrōrum plēbī vī marmora reddidit, hērōs.
Hoc meminisse licet, nōbīs est magna potestās!

II

Hoc doleō valdē, viridēs oculōs procul illīc
quī mē nōn spectant, et sine nūbe tuōs.

III

Perpetuō fugiet mea trīstis, amāta, puella;
errābō sōlus per loca vasta silēns.

IV

Phasmate candidior tū, nympha, vidēris, amāta
at vērō cōnstās ossibus atque cute.

V

Trumpus erit praeses, celebrāte diem, furiōsī,
sub terrā lateō cōnfugiumque parō.

VI

Nōs puerī fuimus simul et vēram faciēbam
cūram quam simulās calliditāte fluēns,
nummōrum causā modo tū mē quaeris, amīce;
fī sine mē dīves perpetuōque valē.

VII

Pergis tū stultē miserum mē vōce monēre
foetidus est flātus namque salīva viret.

VIII

Carmina iam pepigī foedissima multa tibīque
dōnāvī maerēns mē scrībere digna nequīre,
sed numquam poterō nam pulchrior es sine mendīs.
Mūsa venī, quaesō, dēscende repente cacūmen,

sōlus nōn possum nisi balbus adesse puellae.
Tē nōvī, fātō mihi forte favente parumper,
inde sodālis, amor, fīēbam spōnsus amātus.


IX

Crīsat amīca gemēns suprā tentīgine magnā,
ōscula fert vēlōx, mē vehementer amat.

X

Sōl splendēns lūcet super omnia grāmina vallis
mortua sed vulpēs rubra recumbit humī.


XI

Pulchra puella sagāx tantummodo pessima mōnstra
exterrēre potest quae meretrīce carent.
Dentibus, alba, meīs vestēs extollere vellem
dum leviter mulcēs atque iacere diū.
Mors mea nunc veniat nōn possum ferre pavōrem,
vīvere difficile’st, vīvere saepe piget.

XII

Fusca
puella silet, nigrās vestēs sibi praebet
dum spectat speciem trīstis in amne suam
lūcentem placidē, vērum nōndum videt illa:
sē foedam dīcit sed dare verba solet.

XIII

- Quid agis Albula nunc? Nōlī mē tangere, mala!
- minimē, tū certē dēlīrās, nōllem sine
baculō. Nam mihi pūtridus es, nimis es, mīror hoc.

XIV

- Tū pessimē scrībis! Male capiō quid sibi
velit lūctum stultum quem praebēs, amīce mī!
- poētaster modo sum, quid dīcendum mihi?

XV

Versibus ūtī nunc studeō Plautī resolūtīs
num poterō quondam pangere metra bona?


XVI

Nāscitur et viridat pulcherrima nunc Tiberīna
nam nitidam rōrem sorbuit illa satis;
nōn nigrum folium praebet mihi trīstis amīca,
sed iam summittit lēniter ōra nova.
Parvula nunc crēscat, flōrēbit amoenula quondam!
Cum muscae venient nex erit atque timor.


XVII

Ut faciēs pelagī magnus mē verberat armīs,
numquam restat atrōx, inviolātus Erōs.


XVIII

Cūr semper maerēs? Doleō tibi multa fuisse
quae dīcī possunt magna tremenda mala

XIX

Ecce puella sagāx quae perbene carmina pangit
sed noctū vigilat, dormit amīca diū.

XX

Mors tetigit corpus, nōndum placet īre sub umbrās
sed doleō vītam dum timeō quid erit.


XI

Quis capiet luctum? Nēmō poterit mea cāra,
difficilis mundus sum, tibi tam facilis
.

Sunday, 6 November 2016

I

Saepe poētastrō faciē foedō maledīcō
magnam quam vōvī prōdidit ille fidem;
cūr īrā crucier quaeris, tū spōnsa fidēlis,
sed tibi iam dīxī: reste necāre volō.

II

Lūna deest, stēllae paulum lūstrant regiōnem,
cālīgō montis texit opāca caput;
strīgās, mōnstra, lupōs, sceletōs lārvāsque cavēte
hūc veniet terror, nox tenebrōsa cadet.

III

Iam nātūra viret fungōsque solum tibi dōnat
quī magnī crēscunt post pluviāle gelum,
ūmida terra, vidē, vestīgia ficta reservat
dum lūcent timidē brāchia rōre tua.

IV

Vīdī Germānam vestēs crepidāsque gerēbat
quae mare sunt dignae, pulchra legēbat ea.

V

Plānitiem videās ubi mē prototaxites abdunt,
temporibus prīscīs ambulat umbra mea
nunc magnum prōdit mihi crustaceum metuendum,
sōl moritur lūcēns, lītora fusca silent.

VI

"Quid color est?" dīcunt physicī mihi fortiter "unda"
sunt satis haec miserō verba superba modo,
omnia iam nōvī, nihil ergō, barba recrēvit
mundus nōn exstat mēns tua sōla creat.

VII

Sōl hodiē splendet sed dormit amāta puella
lūx eius corpus mulcet amōre novō.

VIII

Spōnsa, deīs trīstis videō tē flēre silenter
longius hīc doleō iam, mea vīta, valē.


IX

Crassēscō miserē, nōlī, mea cāra, vidēre
prīscās pictūrās: pulchrior ille puer,
post longum tempus corpus sine corde senēscit
quod nōn vult speciēs pulchra manēre mihi.