Sunday, 30 October 2016

Ut trichecus vellem recubāre in lītore vastō
nūllā rē mōtus mūneribusque vacāns.


I

Flāva puella cutem praebet nive candidiōrem
,
dēpōnit vestēs sine cūrā, rubra papilla
tegmine nunc prōdit quō mammās fēmina servat;
tandem nūda iacet nūllō vēlāmine tēcta.
Multōs iam cēpit piscēs ea cum genitōre
at dormīre nequit, mūsās meditātur Olympī:
cantat amābiliter fōrmās tribadum patefactās
nympham saepe velit sēcum nūdam recubantem.
Lūx sōlis vigilat mediae noctis bene nītēns
dum tangit cunnum tentīgine capta polārem.

II

Dīgressum doleō, glaciālis amīca, tuamque
īram quam mōvī verba iocōsa ferēns
nunc veniam plōrō, tibi carmen amābile mittō
stultē mē gessī, docta puella bona.

III

Docte sodālis, adhūc, doleō tua trīstia verba
Uxor tē spernit dum gravitāte silet.
Nōlī tū quaesō spem perdere, cāre, resiste
omnibus hoc factum'st saepe puella furit.

IV

Spēs Dēsīderiae combūrit amābile perquam
cor quod mē gestit saepe vidēre coram.

V

Cor gelidum calefit vīsū nitidō remicantis
Āfrae quae longē rīdet amoena tibi,
verba repente fugat neque dīcere pauca valērēs

numquam vīdistī tū speciem similem.

VI

Heus comitēs aedēs pūrgēmus, adeste, repente
quod dēbēmus nōs aedificāre domum.

VII

Ōs Dēsīderiae fellat tentīgine vīnctum
illa perīta tremit iam madefacta gemit.

VIII

Hīc tellūs tremuit sēnsī bene, cāre, parumper.
Hoc numquam vīdī scamna labāre mea.

IX

Librōs tū cūrās dum dulciter omnia cēlās
sed cunnum nigrum lingere, cāra, volēs.

Monday, 24 October 2016

I

Sī mundus prāvus nōlī tū perdere vītam
fortēs nōs erimus, pulchra puella mea.

II

Caelum Lūna cupit dum sōl tegit omnia lūce
sed videō Lūnam, pulchrior illa mihi.

III

Optō nunc fēstum tibi, cāre, diem sine nūbe
magnum sit laganum, docte Latīne comes.


IV

An tibi suāvis odor salsēdinis aequore vectus?
Sōl ascendit aquam, solvitur amne vapor.
Fōrmās in scopulīs dēlīneat alba procella
lūcis quae faciem vastat, amāta, tuam.


V

Cycna venī mēcum sine lūctū per nemus ātrum
tē dūcam tūtam trāns loca fusca domum.

VI

Heus comitēs pugnam pergāmus! Atrōciter illī
nōs spernunt quoniam perdere fūrta timent.

VII

Ignōtum fīet! Cunnōs duo lingere nōllem
sed Dēsīderiae lingere saepe libet.

Monday, 17 October 2016

I

Squilla volat vēlōx in tentaculīs tenet ōva
coniunx per spatium post ea tūta natat
sed glutiens undās venit hūc sine pectore cētus
salvat eam spōnsus namque vorātus obit.

II

Nōn lacrimās teneō, moritur summus ioculāris
nunc inter clārōs vīvit honōre micāns,
Dārīus maneat nostrīs in cordibus ātrīs
dum superus cantat plēnus amōre Deī.

III

Iam bis terra parēns periplum complēvit in orbe
sed Dēsīderiae maximus ārdet amor.


IV

Optima nympha nemus percurrit amābile quondam
pulchraque sē merget nūda pudōre gravis.

V

Tartareus carcer bene sub tellūre recondit
Sāturnum rēgem: vincula magna ligant.

VI

Tē semper meditor cārissima cycna remōta
et paulum doleō quod procul alba natās.

Wednesday, 12 October 2016

I

Hūc veniet
virgō vēlōx ālāta per altum
atque meās cūrās auferet illa forās.

II

Nunc Dēsīderiam meditor, cārissima mūsa,
carmina nōn valeō pangere digna tamen.

III

Redde, puella, mihī tempus quod iam tibi tantum
clam cōnsecrāvī nam meret illud ea.


IV

Sōl frondēs clārat viridēs, squāmōsa vidēntur
pellis quae foliīs cōnstat acerba novīs,
arbore dē pulchrā dēscendit callida serpēns
ut restis volvēns mē capit atque necat.

Saturday, 8 October 2016

In vīcīs miserōs mendīcantēs male plangō,
errōnēs quaesō mihi Iuppiter optime cūra
nē pluviam nimiam tū praecipitēs rabiōsus
laudēs per tībiam tibi cantō summe deōrum!


I

Hispānī blaterant multī sine pāce Latīnē
singula grammaticae scīre pusilla putant,
sed minimē capiō quidnam dīcant animōsī,
mēcum iam reputō mē male posse loquī.

II

Quaesō tū nōlī dēcēdere, cāra, silenter
per loca quae metuō. Dūra resiste tibi.

III

Collis erat fēlīx ubi crēscēbant speciōsae
herbae quās lūmen sōlis alēbat iners,
splendida saxa micant ubi pars altissima prōdest
et flōrēs agavēs nūbila cāna petunt.

Tuesday, 4 October 2016

I

Ad medium vastum fortasse locum veniēmus
ut dēmergāmus corpora nostra in aquam
et dīcam senior tua membra manēre venusta:
brāchia mē capient tempore pressa tua,
sed scatet hīc calidōs ūmōrēs fōns nebulōsus
ergō dē barathrīs aurea bulla tremet
atque timor fugiet quem sentīs saepe natandī,
sīc dēscendēmus lēniter inter aquās.
Pellis erit lēvis nōbīs iterum revirēscēns

et iuvenēs erimus iūgiter atque novē.

II

Optime Fonte deus, fīlī Iānīque bifrontis,
quī servat nobis aditūs, Iūturnaque nymphae,
quae Rutulī Turnī soror incluta grande triumphum
Aeneadum vīdit, flue per terrās morientēs
cūrā quōs sitiunt, fac iūgiter hās generōsās!

III

Mūsica mī memorat tempus fēlīx et amātum

nam nihil aptius et fortius esse potest.

IV

Foedōs nunc versūs pangō cōnātibus altīs
dum mē sollicitās atque dolenter ades.
Carmina nōn scrībō iam sēnsū, cāra, replēta;
nē mīrēris, amor, disce: camēna fugit.


V
Bombyce nunc strātum fartum mihi cōnsue, cāra,
sīc eris inter eās quae superesse merent.

VI

Silvī mors tardat ventum! Benedīc, age, nōbīs:
inversum nōndum tē religāvit homō!

VII

Ad caelum iactā tua brāchia, cāra puella,
nōs iuvenēs erimus semper, amāta mea.

VIII

Quis dīcit vīnum cerebrī tardāre labōrem?
nunc melius meditor carmina, mente levī.

IX

Suāvis amīce Simōn, fīdus mihi corde fuistī
sīc tibi virtūtēs laetitiamque volō.
ALIQUID DE RĒBUS NOVĪS RUSSIAE

Russia pulchra famē vexābātur sine luctā,

omnia rēx summus, zarus, in diciōne tenēbat,
crassus erat porcus, dum vix operae moriuntur.
Intermīsērunt ita mūnera, sēditiōnem
namque parāvērunt ut honor terrōre redīret,
nam cecidit dominus dēmum rēspūblica vēnit!
Hic partēs omnēs statuēbant quid faciendum
praeter bolsevicōs quī commūnistica turma;
at numerus crēvit vēlōx, reditūque Lenīnī,
prīmō iam bellō, nova sēditiō bene glīscit.
Bolsevicī dominī factī sunt: bella quiēscunt.
Mundānō bellō sprētō soviēta gubernant:
congressūs hominum parium quī cūncta regēbant,
quod partēs aliae factae sunt hīs inimīcae
Trotskius armipotēns, vertex rubrae legiōnis,
Aulam Brūmālem cēpit dominante Lenīnō.

Sunday, 2 October 2016

AD CELEBRĀTIŌNEM SECUNDĪ ANNĪ

Cum Dēsīderiā tempus restāre vidētur
lūmine saepe micat fēlīx faciēs memor huius,
dulcis amīca venit trāns aequora vasta repente,
undās per magnās volitat requiēta sub astrīs
et noctū somnīs gravidā mihi porrigit aegrō
ōscula mīlle, manet
cōnstāns in līmite lūcis
lūnae quae nōbīs faciem permulcet amātae.
Laetificat semper mea somnia mōnstriferōsque
illa venusta fugat vīs
ūs quī vīscera torquent
dentibus in tenebrīs. Animum iam callet Alexis
nam cūrāvit eum potis innumerābile tempus.
Saepe puella fuit tam fortis quam Polyphēmus:
mē tulit haec sēcum morientem, tegmine tēxit,
ut pugnae consors gladiī mihi verbera cēpit.
Vix meminī lūctūs quod semper adesse videntur
splendida membra bonae Dēsīderiae reserāta,
nam manibus mulcet mea vulnera quae revalēscunt
et simul ac prōdit sōl lūcēns nūbila findit.
Sīc "utinam" dīcō "mea perpetuō sit amīca" 
at sciet hoc nēmō, crucior sed fātus amāvit
nōs et grātus erō, quid erit fortasse probābō.
Iam mē complet Amor verbīs stultīs, aperītur!
Pergere sat taedet cantum quī semper eāsdem
dīcit per versūs sociae laudēs repetītās.