Wednesday, 31 August 2016

I

Nōn erimus sceletī sed
iam sumus! Ossa vidēmus
apta cadāveribus
sīc patefacta mea.

Meus sceletus.













I
Suscitat ignem quī dē carminibus mala verba
prōfert nam melius panget Alexis ea.

III

Falx ac malleus aes dēlēbunt atque sodālēs
nōs omnēs erimus, nōn erus inde reget!
V
ēr rubrum solvet nostrās poenās radiōsē,
vīvēmus laetī dēnique stirpe parēs.

IV

Internē crēscēs, obstācula plūrima vincēs
internē crēscēs atque cataegis eris.

V

Clāmant nunc populī "conclūdite moenibus urbēs"
dum raptant nummōs, fallitur arte decus.

VI

Aegiliō maledīc mēcum, mergēns mare surgat
gentēs foedās et dēleat aegra loca.
illīc, scīs, vīxī miser ac semper violātus
īnsula nam spernit quī peregrīnus adit;
an redeam quondam? certē sed, amīce, parumper
ut spissāmentum surripiātur eī.

Monday, 29 August 2016

AMĀSIA MEA INTER AMĀSIĀS

Trēs tribad
es futuunt pulchrae sub līmine noctis 
et Dēsīderiae lingitur alba cutis. 
P
rīma puella fricat rutilam, mox altera linguā 
pervenit ad cunnum dum mea spōnsa gemit, 
concutit inde patrat. Sīc sorbet amīca vicissim, 
capta libīdine iam rubra puella tremit. 
Ōscula multa refert rutilae mea dulcis amāta 
plōrat tertia tunc, zēlat amōre carēns.

Sunday, 28 August 2016

Dormit amīca levis nūdāta calōre, quiēta
strāgula comprimit et mōnstrat amicta natēs.
Haud tē surripiet clam ventus, adhūc mihi dīcis:
"ōh, tē dīliget hoc cor sine mente meum".


Saturday, 27 August 2016

I

Pullōrum casulam vīdī prope lītus amoenum

in scopulō viridī, difficilemque viam.
Amplius inde magis nārrāre libenter amārem
sed mihi mūsa negat quod libet atque volō.

II

"Quōmodo dēlectat tē fēmina, fēmina pulchra?
mammās forsan ames? quae tibi membra placent?"
"Corpus amābilius, fōrmōsius et ratiōne
nōbilius nostrum. Quōmodo quaeris ita?”

III

Tempus nōn fūgit dēmum innumerābile vīsum'st
grātus erō tibi iam semper amāte Chrone.


IV

Candida virgō quam nix splendēns Clārula dicta
quod semper flexīs crūribus alta precēs
ad caelum tollit, sed falliminī! Cupienter
tēctā Scrīptūrā fellat, habēte, Deum.

V

Ursa polāris amat mea dulcia suāvia tōta
nam Dēsīderia est arctica pulchra fera.

Tuesday, 23 August 2016

I

In merdā versor putridā quam, scīs, elephantus
aeger dēposuit.
Quōmodo tūte valēs?

II

Nunc mihi adest tandem Dēsīderiae cor amātum
est hīc dum dormit, pulsat amōre modo.

III

Ōh Nātālia dā mihi bāsia dulcia mīlle
nē fugitō, quaesō, fīda puella manē.

IV

Aprōs vīdistī, perpulchrōs atque potentēs
porcī mōre vorant munditiāque lupī.

V

Lingere semper amō cunnum madidum properātō
ōre, puella, tuum dum moribunda labās.

VI

Tū bene gaudē hodiē, fēstum tibi, digne Latīne,
nunc aetāte Deī dē cruce, cāre, fuge.


VII

Nunc,
socer, hōs versūs scrībam per fulmina ventī
ut nātālicium mē meminisse diem
tū videās maestē. Nihil ēgī belligeranter,
multa fuērunt mī quae minimē meruī,
laetitiae tibi sit mūnus quod semper adōrās
fīlia mī tantum quae tamen omnia dat.

VIII

Incipe pangere tū carmen dē paupere moechā,
versibus illa tuīs digna vidētur, homō.

IX

Corpus amīcae nat mergēns in frīgore pontī
dum leviter nūbēs cūncta vapōre tegunt.

X

Hic viridis veprēs Nīlī meminisse iubēbat
haec utinam iubeat pulchra papȳrus eī.



XI

Lūmina Sōl fulgēns dedit atque silenter amāvit
hanc faciem pulchram quae mea dulcis habet.

XII

Rōmae nunc scrībō tibi versus virgine digna

omnia cum dederit Rōma vetusta tibi.

XIII

Iam tē convēnī vestīgia multa ferentem,
Hector, per Rōmam quam lupa vīsit hebēs.

XIV

Improba Māra manū clam per tentōria peccat
et sūgit verpās, Hectoris arcet eam.
Dormit amīcus enim plānē tenebrīs saturātus
et placidē stertit, nescius ōris, humī.

XV

Dulcis amīcula iam mihi praebuit optima dōna
corporis atque animī. Semper adesse velim.

Thursday, 11 August 2016

I

Fūmu
s tollitur et fugiunt dē collibus ustīs
multicolōrēs hūc, ad bona tempora, avēs;
attamen omnia nōn venient ad lītora salva
haec animālia quae nōn superāre valent.

II

Suāvia dulcia dat mea candida spōnsula Alyssae,
Flōs Dēsīderiae tangitur atque bene
ōre fricātur ubī cōnstat gaudēre merētrīx,
dum gemit illa levis lingit amīca cito.
Inde vicissim fit, sīc lingitur altera cōmptē,
convenient linguae et cunnea iūra simul.

III

Heu tibi gingīvās placet horrificās studiōsē
linguā tangere quod suāvia foeda merēs.

IV

Pessime quid dīcis? cerebrumne valēs adhibēre?
Quem populō faveat spernere namque solēs,
scrībere vāna mihī pergis quae dīcit amīcus
nummōrum obscēnē nōbilitāte carens.

V

Hoc tempus sānctum possit dēcurrere lentum
dum Dēsīderiae bracchia longa meum
collum cingunt et faciēs mea bāsia carpit,
n
ē fugitō, quaesō, namque redīre nequit.


VI

Ērigitur minimē, flet sīc ignōminiōsē
oppressus plōrāns inde puella silet,
is voluit tempus longum penetrāre puellam
multa mihī dīxit nunc tamen illa nequit,
nam rabiēs valuit flētūs dēvincere causam
et verbīs vānīs sprēvit inānis eam:
sī mutilus mās est sibi det culpam mediocrī;
mortua nōn vīvent, estne puella maga?

Saturday, 6 August 2016

AD COMITEM GRAMSCIUM

Antōnī Gramscī, tibi laudēs scrībere praestat
quod, noster vātēs, corda solūta movēs, 
nōn siluistī nec captīvus scrīpta morātus,
optimus es mihi tū magnanimusque comes.


I

Ēdūxit mammās ē mammillāre puella
atque impressās clam mīsit inīqua mihi.

II

Vēnit amīca soror, Dēsīderia alba, celebrem!
Mox mihi optima sint quae licet atque libet.

III

Sollicitus nimis es, nam nōn īnsomnia causa:
dēfectus cunnī vīsere falsa iubet.

IV

Sarda puella, solent nātālem quaerere multī
ā mē saepe diem, sollicitanter agunt,
nōndum crēscere nec tū foeda vidēris anīlī
tempore tācta quidem, dīceris esse dea!
Et frueris placidō tunc aevō semper eōdem
dum,
vampȳra latēns, candida pelle manēs.

V

Ignis Olympicus est tantummodo noxa tremenda
atque pudor
vīcīs pauperibusque casīs
.

Thursday, 4 August 2016

MICHĀĒLĪ

Sint tibi laetitiae quod semper tū mihi fīdus,

multa capis mea quae nūllus amīcus avet.

LĪVIŌ

Līvī faustum sit tibi iūcundumque diēī
lūmen nam bonus es nēquitiāque carēns.

Wednesday, 3 August 2016

AD PROPERTĪ AEMULUM

Aemulus es stolidus librōrum saepe Propertī
namque Propertī nōn cornua ferre pudet;
quod dīxit Pīcus "solet assimulāre pithēcus"
es modo cornūtus sīmius atque libet.

Tuesday, 2 August 2016

I

P
ulsābit mē post reditum Laurentia virgā,
commissum moritur iam miseranter holus.

II

Signum nunc videō, mediocris symbolon ōris,
vīcī falsī quod vertere saepe solēs.

III

Ī
nsula pulchra potest dare laetitiam mihi maestō
Ā
rbiorgae lepidae quae mihi suādet iter,
illa manet mē cum numerat vēlōciter albōs
ursōs piscāns in lītore patre simul.


IV

Est iterum bene nunc mea dulcis amāta parumper
post aegrum tempus quō moritūra fuit.