Sunday, 31 July 2016

QUŌCUMQUE

Nocte viās trānsit cēlātus Alexius umbrā,
perditus et sōlus quaerit amoena loca
"ferte, suprēmī, mē quaesō, per sīdera dēnsa
ad mundum vestrum quod mihi cūra meus"

Saturday, 30 July 2016

I

Dā Dēsīderiam mihi quaesō nūmen amātum

nam nihil est aliud quod venerāre velim,
sīc ubicumque manū mulcēdinibus faciendīs
illam laetābō poenaque nūlla mihi.

II

Heus cavē meum furōris impetum,
amīce cāre, corvus es pusillus at,
sagāx satis capis repente cum expedit
tacēre sic bonī figūra erit tibī;
sciō tamen quid es genusque mīlliēs
tuum mihī fuit dolōris ātra fōns:
cupis vidēre crūra tū puellulae,
malō tibī mihī nihilque, mortue
amōre, sed, amīce corve, dēsine
docēre mē: natāns olor levis.

Friday, 29 July 2016

I

Hūc vēnistī tū vēlōx per lītora pulchra

et linguā antīquā dīximus apta ioca.

II

Ōh Dēsīderia, hīc capiam tē corpore longam
in silvā nigrā quae tibi dēnsa domus,
et tua membra simul noctū dulcēdine tangam,
nōn laurus fīēs, nympha venusta mea.

III

Tū mea candida lūx, rēgīna, puella, vidēris
caelica, pennīs, tū cȳcna, remōta volās,
tū volucris virgō, mihi dā veniam lacrimantī
nam cerebrum vērō cōnsiliīsque vacat.

IV

"Num Virgō et mūcōsa? Haec est tibi vēra gravēdō!"
scrīpsit Clārae, scīs, illa Marīa palam.

Tuesday, 26 July 2016

Iam Pytheās vēnit trāns aequora vasta remōtus
lītora Thūlēs et frīgida prāta tua;
vīdit noctem quā numquam sē fulgidus abdit
sōl, at nēmō illī crēdidit inde domī.
I

Splendida lūx vītae, mea spōnsula dulcis et alba

semper amat mēmet, fēmina pulchra mihi.

II

Pessimus horridior lamiā fēlīx hodiē annum
complet; mors veniās, crēde, necāre licet.

III

Iam videō mundum cinere aspersum numerōsā
māchina dum dominat ferrea, sōla et atrōx.
AD HYPERBOREAM PUELLAM

Sōl tibi fulget adhūc noctū dum vix calefacta
dormīs flāva comā, candida pelle iacēs;
nōbīs iam dīcis nihil atque dolenter, amīca,
Iāsonis offēnsam nunc meditāre gravem.

Thursday, 21 July 2016

I

Sīdus odōriferum stolidus tē spectat amīcus

et timidē quaerit quā ratiōne micās.

II

Īnsula frīgida iam cēpit mea dulcia membra
et cālīginis hūc fert tenebrōsa loca.

III

Pangere dēdecet huic! Mihi merdula, merdula tantum!
Erdogan optimus est cui modo merda placet.

IV

Discitur ā vītā minimē, scītō, schola prōdest;
magna catēna cadat, vīve sodālis, age.


V

Nunc ubinam videam quem dīcunt esse latentem
per montēs errat per mare nāve natat.

VI

Sīs ubivīs, capiō, sed dīc mihi tē bene velle
et maneō nunc, omnia pacta probō.

Saturday, 16 July 2016

I

Hīc Venetam videam tepidō nunc tempore siccō
atque parumper amor vincat amoena loca.

II

Incola tū Tiberis frāter mī perdite spectā
Virginiam validē frangere tēcta tua.


III

Tū rosa candida, dā mihi concilium generōsē,
sint animae tenerae blanditiēs et amor.


IV

Saccus merdōsus minimē cecidit, populōque
nōn fortūna aderat sat bona et Erdogan est.


Wednesday, 13 July 2016

IN PARADĪSŌ
Dāvīdī Lynchō dicātum

"In paradīsō sunt bene rēs tantummodo, crēde;

sīc habuistī tū, sīc habeamque meās"
Virgō cantābat mihi parvula fulvaque semper
in sīphōne domūs, dum pede pinsit ea
sēmina vīva, pavor mē cēpit, pectore maestō
sed laetus vīdī, tōta perīre volō.

Tuesday, 12 July 2016

I

"Nōn capiunt puerī" miserī dīcunt, futuantur,

nam nihil effūgit: verba cavēte mala.

(IN CLĀRAM)

II

Flēre Michāēl nunc male dēdecet, omnia dēlē!
nam nihil ēvēnit: prāva puella tibi.

III

Clāra meum cārum, meretrīx, bene nōn habuistī,
nunc tibi sit cancer, fētida sāncta, celer.

Sunday, 10 July 2016

I

Pulchra puella, soror, corpus nunc merge cupītum

ūbera turgida dā, fēmina dulcis, aquīs.

II

Vēlāmen meminī, post istud multicolōra
lūcēbant pāgī lūmina saepe vaga:
firma sub astrīs haec cytharam et tua carmina pulchra
auscultābant dum Lūna morātur iter;
nunc nigrōs meminī, mihi cāra, dolōre capillōs
vestēs et tenuēs, uls mare sōla latēs!
Clam tribadēs vīdī calidē mōnstrāre papillās,
tangere sē nūdae cum trepidanter apud
permagnum speculum praebērent corpora pulchra,
atque aliquid praeter vincula magna manet.
Pūbēs factae sunt barbae quae ōra tegēbant,
mammae factae oculī cum faciēs, et ego
mīror adhūc, speciem maris admīrantis habēbant
plēnaque cōnnīvit mamma repente metū
.

Saturday, 9 July 2016

I

Hūc veniet mea mox virgō quā dulciter ēgī

spērō nōs laetē vīvere semper enim.

II

Nocte tacet populus,
limpida Lūna micat
stēlla cadit, videō,
nāvis amīca tamen:
caelicolae veniunt.


III (MAJAKOVSKIŌ)

Magne poēta venī, comes hūc, et versibus ūllīs
lībertātem dā, vincula nostra secā.

IV

Maestus et horridus hic morior per phasmata vectus

mē spectant, scrīpsī nē dolor esset atrōx.

V


Parvus flōs rīdet nihil ast habet ille, vidētur,
sōl tantummodo nam lūmine mulcet eum
.

Wednesday, 6 July 2016

I

Nōn amat ille magis Clāram quam Clāra puellās
,
hoc minimēque capit noster amīcus adhūc.

II

Iam venus haec nemus est ōrum truculenter opācum
perdere mē voluī saepe minūtus ibi.














III

Nōn licet abdere quod sentīs mea suāvis amīca
nī sēnsūs animī iam cecidēre negā,
fingere noxa mihī quī tē sincērus amōre
cūrō dulciter et semper honōre colō.

Monday, 4 July 2016

I

Heu tū crass
a mihī mortem miserē voluistī
īnsicium caveās: causa tumōris erit.

II


Grātulor hīc tibi nunc prō exāmine, cāre Michāēl.
victōrēs mōnstrat ultima mēta modo.


III

Heu mea spōnsula vult sibi pulchram saepe viverram,
nōnne lacerta tibi'st illa pilōsa? Negā!

IV

Pulchra puella meās manibus lacrimās studiōsē
innumerās quaesō terge, relūcet amor.

V

Tū modicilla valē mea candida et optima mūsa,
ad stēllās mē dūc omnipotens et amā.