Saturday, 28 May 2016

CLAIŌ TUCCERĪ ALABAMIENSĪ UXŌRĪQUE IŌHANNAE

Corde dolente Claī, nōvī tibi quae mala facta:
condoleō valdē, sed bona tōta fore
dīcō quod sēnsūs tenuit vōs semper amōris
atque ignōscere vult quī sibi sentit eum;
dulcis amīce Claī, possit fātus tibi vītam
nunc dare quam laetam dum procul īra manet.

Thursday, 26 May 2016

Fūmus adēst mihi dum petit albus sīdus in altum
serpentis speciē: Sīrius hālat eum,
caelum dīlacerā nam vīsere posse quid ultrāst
mē modo, stēlla, putō; nunc tamen ipsa negās.

Wednesday, 25 May 2016

Dāvīd aspexit, radiīs sōl dīxit amanter
attagiam esse deum sincērē crēdere velle
ex grānō... minimē sed conveniō, modo mendast,
ex muscīs casae eī saepe fingō speciem audāx.

I

Fingere mundum nōn possum sine tē, mea amīca,
quae tenerē mulcēs mē resupīna manū.
Tū Dēsīderia es pulcherrima nympha corusca,
ut caelī roseī prīmaque stēlla micās.
Vīdit tē Venus et cecidit vix invida fōrmae
pār neque nāscētur cōmpta puella tibi.
Ingeniōsa quidem scrībis mihi carmina multa:
mūsa dēdit dōnum, sīdera firma favent.

II
Nox gravis est mihi nunc, taceō sub lūmine Lūnae:
diffundit mānēs ēius arēna solī,
umbrae mē capiunt, Dēsīderiamque requīrō
sōlus sum tamen hīc, sōl micat albus ubi
dēsertī campī sub sīderibus patefīunt
sed pedibus sabulum nōn homō iamque premit;
pallidus ergō sum trīstis cum phasmate, quaerō:
"num Dēsīderiam hāc nocte vidēre potes?".

Monday, 23 May 2016

Suntō salvī quī mea carmina dulciter aegra
dūcent pessima quod nīl ego sum nec erō
cantor gestārum, vērō vītae miserae hūius:
vīta poēsis erit namque pusillus agar.

Sunday, 22 May 2016

Līvī docte valē, lēgī tua carmina librī 
tōta avidissimus et mī placuēre quidem,
nūminis ars tibi adēst Parnassī altī ratiōne;
mūsa canet semper iam dēdit apta tibi.
Nīl similis lēgī vīvī scrīptōris amīce
mundum pīnxistī grātulor inde tibi:
mūrēs quōs viridēs nārrāvistī et metuendōs
saeva videntur sors īnsidiōsa malī.

Saturday, 21 May 2016

TŌBIAE SAVELLIĪ PRĪSCĪ PRAEFECTĪ NOSTRĪ EPITAPHIUS 
Sīve obsequium Līviō Bruniō poētae

Nōverat is semper mundum nōbīs alium esse

et vērē voluit tempore cuique dare;
prīmus erat cīvis, vertex nostrae regiōnis
sed fuit huic hominī pauperis ipsa via,
nec, scōpārius hic, reputāvit difficilem esse:
ēius mūnus erat, dēseruitque putus
.

Friday, 20 May 2016

MĀRCĪ PANNELLAE EPICĒDION

Mārcus fūgit herī levis invictusque sub umbrās
post vīrus grave quod membra vorāvit eī,
iēiūnus populī semper prō iūribus aequīs
pugnāvit vīvus nunc requiēscat humī.



Sunday, 15 May 2016

MĀTRĪ MEAE VALERIAE

Quamvīs, māter tū, paulum sermōne Latīnō 
possīs versūs hōs carpere corde dicō. 
Semper pugnāmus mihi sed numquam minuistī, 
mox melius valeās, omnia sintque bona.

Saturday, 14 May 2016

I

Dum legimus dulcēs simul hīc fēlīciter ambō
augēscunt umbrae, tempore sōlque cadit:
errōnēs sōlī sumus atque carēmus, amīca,
ob mātris monitum saepe calōre domūs.

II

Amnis currit ubī sedeō tēcum, tibi lūcet
et fert hūc folium turbine forte rosae.

III

Ōh Dēsīderiae tū parvula crustula dulcis
mox bene sapiās optima sīs et eī.


Dēsīderāta pīnxit

Thursday, 12 May 2016

ĪTALIA ANNUIT CĪVĪLIA CONŪBIA HOMOSEXUĀLIBUS HOMINIBUS

Ītaliam vīdī tempus prōpellere amōrem
nōs ex lēge sumus nunc similēsque ferē,
nōn tamen est fēstum quod eōdem pondere nōndum
et plēnum sī pār omnibus esset amor.