Saturday, 23 April 2016

BŌRIS BULLAE

Bōris pulchrās vult bullās addūcere sūrsum,
improbus ēius homō mente repente malā
hunc lūdum placidum vehementer corruit amnī;
omnēs at veniunt ut pietāte iuvent.


Sunday, 3 April 2016

ĀFRICA

Āfrica terra dolēns populōrum fulgida māter
plēna adamantibus et frūctibus aspera erat
tellūs dum omnia nōs albī dēcerpimus ex hāc
nāvibus ac nātī per mare vastum abeunt:
nigrī, altī fortēsque gorillae pectora tundunt
nunc ubi vīvere eīs difficile est hominis
dēdecus ob foedum quō nōs dentēs elephantis,
pulchrum ebur, extrahimus, nōbilitātis erī.
Surge sopōre gigās cupidē nam extollitur arvum
accipe quae tibi erunt: dīmidiāta tamen.

Saturday, 2 April 2016

Tū Mārtīna, aliquem trīstem plēnum rabiē vīs,
fēlīcem at faciem fingere nōn poterās,
funditus hunc hominem, dīxistī, tempore amāre
vōciferāns tamen est et nimis illum adamās;
callida tū bonaque es, nōlī tē illūdere, quaesō:
sōla puella potest quam puer optimē idem.