Thursday, 15 December 2016

Iam fūgit vītam, tempus trānsit sine corde
sed meminī lūctum, quis mē rīdēbit amīcus?
Flētus erat magnus sed nōn minor inde furōre,
cui culpam dedimus? Nōbīs dedimus miseranter,
Quis potuit tantum maerōrem tollere verbīs?
Nam nēmō nostrum nōvit mala magna fuisse
cordī quod miserum cēlābat maxima bella.
Mortua semper erit quia trāmine vecta perīvit.
Dissimilis vulgō, fragilis dēpressaque vīxit
sed certē fēlīx fuit illa colōribus ārdēns,
nōn vīdī, doleō nigrōs oculōs meminisse.
Flēvimus atque fleō iuvenem tē mālle perīre,
flēvī, cāra, tuum maerōrem vincere vītam
atque fleam semper mē nōn cēpisse dolōrem.
Heu dē morte tuā mihi singula taetra feruntur,
cūr ita rūpistī crūdēliter integra membra?
Cūr nōbīs corpus sine fōrmā, saeva, dedistī?
Multa roganda manent, sileat nunc vōx sine pāce,
nam tibi corde volō bene, nōn licet omnia fārī.
Cāra magistra valē, fortasse dolōre vacantem
conveniam lārvam quae valdē vīva dolēbat.

No comments:

Post a Comment