Sunday, 6 November 2016

I

Saepe poētastrō faciē foedō maledīcō
magnam quam vōvī prōdidit ille fidem;
cūr īrā crucier quaeris, tū spōnsa fidēlis,
sed tibi iam dīxī: reste necāre volō.

II

Lūna deest, stēllae paulum lūstrant regiōnem,
cālīgō montis texit opāca caput;
strīgās, mōnstra, lupōs, sceletōs lārvāsque cavēte
hūc veniet terror, nox tenebrōsa cadet.

III

Iam nātūra viret fungōsque solum tibi dōnat
quī magnī crēscunt post pluviāle gelum,
ūmida terra, vidē, vestīgia ficta reservat
dum lūcent timidē brāchia rōre tua.

IV

Vīdī Germānam vestēs crepidāsque gerēbat
quae mare sunt dignae, pulchra legēbat ea.

V

Plānitiem videās ubi mē prototaxites abdunt,
temporibus prīscīs ambulat umbra mea
nunc magnum prōdit mihi crustaceum metuendum,
sōl moritur lūcēns, lītora fusca silent.

VI

"Quid color est?" dīcunt physicī mihi fortiter "unda"
sunt satis haec miserō verba superba modo,
omnia iam nōvī, nihil ergō, barba recrēvit
mundus nōn exstat mēns tua sōla creat.

VII

Sōl hodiē splendet sed dormit amāta puella
lūx eius corpus mulcet amōre novō.

VIII

Spōnsa, deīs trīstis videō tē flēre silenter
longius hīc doleō iam, mea vīta, valē.


IX

Crassēscō miserē, nōlī, mea cāra, vidēre
prīscās pictūrās: pulchrior ille puer,
post longum tempus corpus sine corde senēscit
quod nōn vult speciēs pulchra manēre mihi.

No comments:

Post a Comment