Tuesday, 4 October 2016

I

Ad medium vastum fortasse locum veniēmus
ut dēmergāmus corpora nostra in aquam
et dīcam senior tua membra manēre venusta:
brāchia mē capient tempore pressa tua,
sed scatet hīc calidōs ūmōrēs fōns nebulōsus
ergō dē barathrīs aurea bulla tremet
atque timor fugiet quem sentīs saepe natandī,
sīc dēscendēmus lēniter inter aquās.
Pellis erit lēvis nōbīs iterum revirēscēns

et iuvenēs erimus iūgiter atque novē.

II

Optime Fonte deus, fīlī Iānīque bifrontis,
quī servat nobis aditūs, Iūturnaque nymphae,
quae Rutulī Turnī soror incluta grande triumphum
Aeneadum vīdit, flue per terrās morientēs
cūrā quōs sitiunt, fac iūgiter hās generōsās!

III

Mūsica mī memorat tempus fēlīx et amātum

nam nihil aptius et fortius esse potest.

IV

Foedōs nunc versūs pangō cōnātibus altīs
dum mē sollicitās atque dolenter ades.
Carmina nōn scrībō iam sēnsū, cāra, replēta;
nē mīrēris, amor, disce: camēna fugit.


V
Bombyce nunc strātum fartum mihi cōnsue, cāra,
sīc eris inter eās quae superesse merent.

VI

Silvī mors tardat ventum! Benedīc, age, nōbīs:
inversum nōndum tē religāvit homō!

VII

Ad caelum iactā tua brāchia, cāra puella,
nōs iuvenēs erimus semper, amāta mea.

VIII

Quis dīcit vīnum cerebrī tardāre labōrem?
nunc melius meditor carmina, mente levī.

IX

Suāvis amīce Simōn, fīdus mihi corde fuistī
sīc tibi virtūtēs laetitiamque volō.

No comments:

Post a Comment