Friday, 30 September 2016

DIABOLOMENĪ ALEXIPALIŌNIMACHIAE

Nunc tandem vōbīs recitētur pessima lucta
quam gessī quondam rabiōsē cum Paliōne,
nōn dīcam nōmen nitidē: populus bene nōvit.
squālida Mūsa, venī nōn hērōes tibi fandī,
īnfima gesta canō, breviter nunc versibus ūllīs.
Laurentī nātum celebrābam dulcibus atque
sat fatuīs nūgīs; Paliōne furente, suātim
crassō, mē dīxī Dēsīderiae tetigisse
cor speciē pulchrā. Zēlābat amōre carēns
sīc simul ac tetigī pugnōs ingessit in alvum,
eius pulsāvī certē male membra vicissim.
Intercessērunt puerī verbīs manibusque
quī nōbīs iterum pācem prōferre volēbant:
optima pāx vēnit, nōn vērē, nam mihi brūte,
post quoddam tempus monitus verbīs inimīcī,
optāvit mortem pater illīus sine mente.

No comments:

Post a Comment