Sunday, 2 October 2016

AD CELEBRĀTIŌNEM SECUNDĪ ANNĪ

Cum Dēsīderiā tempus restāre vidētur
lūmine saepe micat fēlīx faciēs memor huius,
dulcis amīca venit trāns aequora vasta repente,
undās per magnās volitat requiēta sub astrīs
et noctū somnīs gravidā mihi porrigit aegrō
ōscula mīlle, manet
cōnstāns in līmite lūcis
lūnae quae nōbīs faciem permulcet amātae.
Laetificat semper mea somnia mōnstriferōsque
illa venusta fugat vīs
ūs quī vīscera torquent
dentibus in tenebrīs. Animum iam callet Alexis
nam cūrāvit eum potis innumerābile tempus.
Saepe puella fuit tam fortis quam Polyphēmus:
mē tulit haec sēcum morientem, tegmine tēxit,
ut pugnae consors gladiī mihi verbera cēpit.
Vix meminī lūctūs quod semper adesse videntur
splendida membra bonae Dēsīderiae reserāta,
nam manibus mulcet mea vulnera quae revalēscunt
et simul ac prōdit sōl lūcēns nūbila findit.
Sīc "utinam" dīcō "mea perpetuō sit amīca" 
at sciet hoc nēmō, crucior sed fātus amāvit
nōs et grātus erō, quid erit fortasse probābō.
Iam mē complet Amor verbīs stultīs, aperītur!
Pergere sat taedet cantum quī semper eāsdem
dīcit per versūs sociae laudēs repetītās.









No comments:

Post a Comment