Wednesday, 7 September 2016

TRIA CARMINA AD ISLANDICAM

Gibber, amīca, mihī! Melius
liceat tibi velle:
perpulchrīs puerīs īnsula plēna tua'st.

Arbiorgam velit at semper Cora pulchra resistit
iūgiter et renovat fōrma venusta fidem.


Dīxit amāre virum cupiēns Islandica iūnctum
cum Dēsīderiā quae tenet atque tegit,
nunc silet et plōrat miseranter pectore maestō;
mox ignōscet eī, fīdus amīcus erat.

No comments:

Post a Comment