Friday, 30 September 2016

PRŌ SALŪTE HOLERIS CARNIVORĪ

I

Iuppiter omnipotēns quaesō salvā Tiberīnam,
stultus neglēxī quod mūnera multa gerēbam
namque nigrās frondēs et siccās praebet Alexī,
heu redeat tempus quō vēlōx praeda timēbat
cum dentēs fugiēbat edācēs et metuendōs.
Frondeat inde mihī capitum fīatque rubētum,
quot faucēs hȳdrae tot sint iterum Tiberīnae;
nunc meminī nitidē cum laeta rubēns renitēbat
ā Dēsīderiā pulchrā simul atque rigāta,
flēbiliter plangō dum spērō vīvere longē.
Ōrō nē pereat tē, Iuppiter albe dynastēs,
audī mē, quaesō, tam maestitiā cruciātum.


II

Iam scrīpsī
carmen Pluviō patrī lacrimōsum
quō querulus dīxī plantae mē velle salūtem
at paulum fallor nam dīcitur esse perīta
fēlīx atque virēns bene Flōra salūtis eārum.
Flōrida nympha venī, māter perfecta resurge
prō vītā miserā quam dēgit nunc Tiberīna,
sōlem dā foliīs et aquam rādīcibus adfer;
nē moriātur agam quidquid dīcās mihi, nūmen!
Cūrāvī semper teneram terram sine pausā
et grāmen comitāns quod fertile saepe tegēbat,
nunc tamen illa perit, dum trīstis carmina pangō;
morbum dēbellā, tibi grātus erō, bona Flōra.

No comments:

Post a Comment