Thursday, 22 September 2016

I

Īnsula, iam glaciēs redit atque diēs minuuntur
dum viridis serpēns signa nitōre secat;
nam sōl dēscendit, tibi lūx minor est ratiōne
nox erit inde tenāx, frīgida, corde carēns.

Reyciavīca cum lūcibus polāribus











II

Candida nunc amicit nix summum turris acūtae
templī quod vertex albulus urbis erat.

III

Fertilitātis honor laudātur ab omnibus ūnā
praefectīs sacrīs, nam sine mente monent
quōs minimē generant! Quid dem puerō miser ut sum?
Heu veniat Subiō vōsque repente necet.

AD DĒSĪDERIAM

Tē spernunt miserī, falsum dīcunt odiōsī;
aurō tū similis, callida vincis eōs!
Mē tibi nunc tōtum dō, flōscula dulcis amāta,
oblectāmen erō prōgeniēsque tibi.

No comments:

Post a Comment