Monday, 19 September 2016

I

Post iter ad terram Dēsīderiae mea cāra
lītora iam spectō spūmigerumque mare.

II

Nigra puella cubat tamen est perpulchra vidēte
nam placidē stertit dum resupīna manet.

III

Somniat alba nimis mea amāsia captā sopōre
aut bene mī simulat quod futuī renuit.

IV

Mīlle, puella, tibī nōn sunt satis, optima, versūs
et nōndum possum scrībere mīlle tibi.

V

Crīsat amīca, Venus tetigisse vidētur amātae
cunnum vix digitīs, clāmat ut ursa furēns.

No comments:

Post a Comment