Sunday, 11 September 2016

I

Phasmata nigra videt manibus sua tangere crūra,
nōn movet atque silet: torpida membra tremant,
quae metuenda velint agitantia phasmata nescit;
redditur inde quiēs. Vērane vīsa tamen?

II

Iuppiter omnipotēns, elementa superba repōne
quae tempus frīgēns vī graviōre ferunt.

III

Carpere vult flōrem prīmum Hectoris ōre puella,
nam flōs virgineus causa dolōris eī.

IV

Hector amīce tibī bene vult Islanda puella
sed nimis illa dolet dum magis ipse dolēs.

V

Rumpitur atque micat caelu
m, tibi mōnstrat, alumne,
arcum magnificum, nōnne revēlat opēs?











VI

Strāgula nōn possunt ex tōtō condere noxam
:
volvitur et fellat nūda puella gemēns.

VII

Omnēs tē laudant modo macrum, corpore pulcrum
et nummīs plēnum: sōlus amīce manē,
crassēscam tēcum, melius procul omnibus annōs
dēgere cēnsēbō quam simulāre parum.

VIII

Nunc Claiō scrībam laudēs per carminis ālās
ut volucrīs veniant trāns maris alta ad eum
sit tibi nātālis laetus procul omnibus aegrīs,
aestūs fīnem det mox Alabāma madēns.

IX
Vulva pilōsa mihi glabra sit tibi cāre cinaede 
lingere cui placeat trānseat ātra loca.

No comments:

Post a Comment