Tuesday, 27 September 2016

I

Oppressam videō vītam sub pondere magnō
nam genus omne perit, post obitum sit amor.
Ignōrō quid crās, metuō, vīvam breve tempus,
Chrīstō nōn crēdō, signa vidēre velim.

II

Caeruleum pelagus lavat atque libenter amātae

permulcet pellem, sēmipuella natat.

III

Sēmipuella venit vēlōciter, orca vidētur,
nam crīnem nigrum praebet et alba natat.
Squāmigeram capiō caudam quae rubra relūcet
sub Lūnā timidē, mergor amōre tremēns.

IV

Heus comitēs, comitem vōbīs dōnet speciōsam
fātus amābiliter, tēcta rubente modo
vēxillō nostrō vōbīscum accumbet Hibēra,
estō commūnis: cuique puella satis.

V

Nīl hodiē faciam nisi dulciter abdere mēmet
in superō caelō, discite, postque globum.

VI

Nōn tibi, vāna, dicō benedīcēns carmen, amīca,
nam minus īnsulsā pūlice cāra mihi’s.

VII

Dormit amīca levis, tetigit lōdīcula corpus

namque relīquit eam fervida mēns nec amor.

No comments:

Post a Comment