Monday, 5 September 2016

I

Cōram vīvārī dīxit Iannīnā ministrā

esse bibendum tunc at bibit illa modo.

II

Prīscārum meminī bene cōnspiciēns lacrimārum
caeruleam faciem sīderis atque maris,
Mencab iam cecidit lentē longinqua sub undās
flūctibus in nigrīs nunc rubicunda micat.

III

Plantae caulis habet caput īnsolitum sine fronde
nam speciē vaccae cōnstat et ōre lupī.

IV

Ā
rbiorgae nostrae tū dulcis, amīce, sodālis
post longum tempus factus, amāre libet.

V

Cōnfugit in silvās agitātus ab omnibus ursīs
et potius moritur quam manet inter eōs.

No comments:

Post a Comment