Wednesday, 14 September 2016

I

Cassiopēa potest ex altō dīcere prīma
suāvia quae vīdit sollicitāta mea,
in tēctō superō, statuit volvente lagēnā
fātum, mē virgō cēpit acerba sibi.

II

Cor Dēsīderiae mihi semper adest manifēstum
dum lacrimās fundō vōciferānsque fleō,
numquam oppressa nimis maerōre relinquere
pugnam
optāvit, mānsit fortis amāta mea.

No comments:

Post a Comment