Thursday, 15 September 2016

AD PUELLAM QUONDAM

Nunc tibi condoleō, nēmō fēlīx erit atque 

aspiciet lūctum quī premit exta tua. 
Semper habēbis eam prōfunde in pectore trīstī 
et vīvet quotiēns fīnxeris esse prope.

I

Zōdiacī lūcēs per signa remōta redūcunt
fragmentum vītae quod sine fīne fleō.


II

Nūlla puella velit cum falsō, disce, coīre,
quid nisi tū futuēs? Ūllane culpa mihi?

AD PATREM

Quīnquāgintā annī tibi sunt, pater, atque senēscis!

Vītam vīve tuam, dēsine velle fugam.

No comments:

Post a Comment