Saturday, 27 August 2016

I

Pullōrum casulam vīdī prope lītus amoenum

in scopulō viridī, difficilemque viam.
Amplius inde magis nārrāre libenter amārem
sed mihi mūsa negat quod libet atque volō.

II

"Quōmodo dēlectat tē fēmina, fēmina pulchra?
mammās forsan ames? quae tibi membra placent?"
"Corpus amābilius, fōrmōsius et ratiōne
nōbilius nostrum. Quōmodo quaeris ita?”

III

Tempus nōn fūgit dēmum innumerābile vīsum'st
grātus erō tibi iam semper amāte Chrone.


IV

Candida virgō quam nix splendēns Clārula dicta
quod semper flexīs crūribus alta precēs
ad caelum tollit, sed falliminī! Cupienter
tēctā Scrīptūrā fellat, habēte, Deum.

V

Ursa polāris amat mea dulcia suāvia tōta
nam Dēsīderia est arctica pulchra fera.

No comments:

Post a Comment