Tuesday, 2 August 2016

I

P
ulsābit mē post reditum Laurentia virgā,
commissum moritur iam miseranter holus.

II

Signum nunc videō, mediocris symbolon ōris,
vīcī falsī quod vertere saepe solēs.

III

Ī
nsula pulchra potest dare laetitiam mihi maestō
Ā
rbiorgae lepidae quae mihi suādet iter,
illa manet mē cum numerat vēlōciter albōs
ursōs piscāns in lītore patre simul.


IV

Est iterum bene nunc mea dulcis amāta parumper
post aegrum tempus quō moritūra fuit.

No comments:

Post a Comment