Wednesday, 31 August 2016

I

Nōn erimus sceletī sed
iam sumus! Ossa vidēmus
apta cadāveribus
sīc patefacta mea.

Meus sceletus.













I
Suscitat ignem quī dē carminibus mala verba
prōfert nam melius panget Alexis ea.

III

Falx ac malleus aes dēlēbunt atque sodālēs
nōs omnēs erimus, nōn erus inde reget!
V
ēr rubrum solvet nostrās poenās radiōsē,
vīvēmus laetī dēnique stirpe parēs.

IV

Internē crēscēs, obstācula plūrima vincēs
internē crēscēs atque cataegis eris.

V

Clāmant nunc populī "conclūdite moenibus urbēs"
dum raptant nummōs, fallitur arte decus.

VI

Aegiliō maledīc mēcum, mergēns mare surgat
gentēs foedās et dēleat aegra loca.
illīc, scīs, vīxī miser ac semper violātus
īnsula nam spernit quī peregrīnus adit;
an redeam quondam? certē sed, amīce, parumper
ut spissāmentum surripiātur eī.

No comments:

Post a Comment