Tuesday, 23 August 2016

I

In merdā versor putridā quam, scīs, elephantus
aeger dēposuit.
Quōmodo tūte valēs?

II

Nunc mihi adest tandem Dēsīderiae cor amātum
est hīc dum dormit, pulsat amōre modo.

III

Ōh Nātālia dā mihi bāsia dulcia mīlle
nē fugitō, quaesō, fīda puella manē.

IV

Aprōs vīdistī, perpulchrōs atque potentēs
porcī mōre vorant munditiāque lupī.

V

Lingere semper amō cunnum madidum properātō
ōre, puella, tuum dum moribunda labās.

VI

Tū bene gaudē hodiē, fēstum tibi, digne Latīne,
nunc aetāte Deī dē cruce, cāre, fuge.


VII

Nunc,
socer, hōs versūs scrībam per fulmina ventī
ut nātālicium mē meminisse diem
tū videās maestē. Nihil ēgī belligeranter,
multa fuērunt mī quae minimē meruī,
laetitiae tibi sit mūnus quod semper adōrās
fīlia mī tantum quae tamen omnia dat.

VIII

Incipe pangere tū carmen dē paupere moechā,
versibus illa tuīs digna vidētur, homō.

IX

Corpus amīcae nat mergēns in frīgore pontī
dum leviter nūbēs cūncta vapōre tegunt.

X

Hic viridis veprēs Nīlī meminisse iubēbat
haec utinam iubeat pulchra papȳrus eī.



XI

Lūmina Sōl fulgēns dedit atque silenter amāvit
hanc faciem pulchram quae mea dulcis habet.

XII

Rōmae nunc scrībō tibi versus virgine digna

omnia cum dederit Rōma vetusta tibi.

XIII

Iam tē convēnī vestīgia multa ferentem,
Hector, per Rōmam quam lupa vīsit hebēs.

XIV

Improba Māra manū clam per tentōria peccat
et sūgit verpās, Hectoris arcet eam.
Dormit amīcus enim plānē tenebrīs saturātus
et placidē stertit, nescius ōris, humī.

XV

Dulcis amīcula iam mihi praebuit optima dōna
corporis atque animī. Semper adesse velim.

No comments:

Post a Comment