Thursday, 11 August 2016

I

Fūmu
s tollitur et fugiunt dē collibus ustīs
multicolōrēs hūc, ad bona tempora, avēs;
attamen omnia nōn venient ad lītora salva
haec animālia quae nōn superāre valent.

II

Suāvia dulcia dat mea candida spōnsula Alyssae,
Flōs Dēsīderiae tangitur atque bene
ōre fricātur ubī cōnstat gaudēre merētrīx,
dum gemit illa levis lingit amīca cito.
Inde vicissim fit, sīc lingitur altera cōmptē,
convenient linguae et cunnea iūra simul.

III

Heu tibi gingīvās placet horrificās studiōsē
linguā tangere quod suāvia foeda merēs.

IV

Pessime quid dīcis? cerebrumne valēs adhibēre?
Quem populō faveat spernere namque solēs,
scrībere vāna mihī pergis quae dīcit amīcus
nummōrum obscēnē nōbilitāte carens.

V

Hoc tempus sānctum possit dēcurrere lentum
dum Dēsīderiae bracchia longa meum
collum cingunt et faciēs mea bāsia carpit,
n
ē fugitō, quaesō, namque redīre nequit.


VI

Ērigitur minimē, flet sīc ignōminiōsē
oppressus plōrāns inde puella silet,
is voluit tempus longum penetrāre puellam
multa mihī dīxit nunc tamen illa nequit,
nam rabiēs valuit flētūs dēvincere causam
et verbīs vānīs sprēvit inānis eam:
sī mutilus mās est sibi det culpam mediocrī;
mortua nōn vīvent, estne puella maga?

No comments:

Post a Comment