Saturday, 6 August 2016

I

Ēdūxit mammās ē mammillāre puella
atque impressās clam mīsit inīqua mihi.

II

Vēnit amīca soror, Dēsīderia alba, celebrem!
Mox mihi optima sint quae licet atque libet.

III

Sollicitus nimis es, nam nōn īnsomnia causa:
dēfectus cunnī vīsere falsa iubet.

IV

Sarda puella, solent nātālem quaerere multī
ā mē saepe diem, sollicitanter agunt,
nōndum crēscere nec tū foeda vidēris anīlī
tempore tācta quidem, dīceris esse dea!
Et frueris placidō tunc aevō semper eōdem
dum,
vampȳra latēns, candida pelle manēs.

V

Ignis Olympicus est tantummodo noxa tremenda
atque pudor
vīcīs pauperibusque casīs
.

No comments:

Post a Comment