Wednesday, 13 July 2016

IN PARADĪSŌ
Dāvīdī Lynchō dicātum

"In paradīsō sunt bene rēs tantummodo, crēde;

sīc habuistī tū, sīc habeamque meās"
Virgō cantābat mihi parvula fulvaque semper
in sīphōne domūs, dum pede pinsit ea
sēmina vīva, pavor mē cēpit, pectore maestō
sed laetus vīdī, tōta perīre volō.

No comments:

Post a Comment