Thursday, 21 July 2016

I

Sīdus odōriferum stolidus tē spectat amīcus

et timidē quaerit quā ratiōne micās.

II

Īnsula frīgida iam cēpit mea dulcia membra
et cālīginis hūc fert tenebrōsa loca.

III

Pangere dēdecet huic! Mihi merdula, merdula tantum!
Erdogan optimus est cui modo merda placet.

IV

Discitur ā vītā minimē, scītō, schola prōdest;
magna catēna cadat, vīve sodālis, age.


V

Nunc ubinam videam quem dīcunt esse latentem
per montēs errat per mare nāve natat.

VI

Sīs ubivīs, capiō, sed dīc mihi tē bene velle
et maneō nunc, omnia pacta probō.

No comments:

Post a Comment