Sunday, 10 July 2016

I

Pulchra puella, soror, corpus nunc merge cupītum

ūbera turgida dā, fēmina dulcis, aquīs.

II

Vēlāmen meminī, post istud multicolōra
lūcēbant pāgī lūmina saepe vaga:
firma sub astrīs haec cytharam et tua carmina pulchra
auscultābant dum Lūna morātur iter;
nunc nigrōs meminī, mihi cāra, dolōre capillōs
vestēs et tenuēs, uls mare sōla latēs!

No comments:

Post a Comment