Friday, 29 July 2016

I

Hūc vēnistī tū vēlōx per lītora pulchra

et linguā antīquā dīximus apta ioca.

II

Ōh Dēsīderia, hīc capiam tē corpore longam
in silvā nigrā quae tibi dēnsa domus,
et tua membra simul noctū dulcēdine tangam,
nōn laurus fīēs, nympha venusta mea.

III

Tū mea candida lūx, rēgīna, puella, vidēris
caelica, pennīs, tū cȳcna, remōta volās,
tū volucris virgō, mihi dā veniam lacrimantī
nam cerebrum vērō cōnsiliīsque vacat.

IV

"Num Virgō et mūcōsa? Haec est tibi vēra gravēdō!"
scrīpsit Clārae, scīs, illa Marīa palam.

No comments:

Post a Comment